22. Tunc ego Fr. Hodoricus de suo sciens martirio glorioso,  
illuc ivi, et sua corpora ego accepi que iam tradita fuerunt  
sepulture, quia per sanctos suos Deus multa et magna miracula  
operatur, per istos voluit potissime operari. Nam ego Fr. Hodoricus  
cum ossa istorum fratrum sic accepissem, copertis tovaleis  
alligassem, ipsa in Indiam superiorem ad unum locum  
Minorum fratrum cum socio et famulo deferrebam. Dum  
autem sic ea portarem, in domo cuiusdam habui hospitari,  
et ipsa ossa, ymo sancte reliquie dici debent, supposui capiti  
meo et deinde dormitioni me apposui. Et dum sic dormirem,  
ipsa domus a saracenis subito fuit accensa ut me facerent mori  
alta voce populi universi. Nam hoc est Imperatoris preceptum  
ut cuius domus accenditur, ipse penitus moriatur. Ipsa sic  
accesa, socius meus cum famulo exivit domum, me in ea cum  
ossibus remanente. Qui dum sic essem in domo, ea ardente,  
ossa eorum fratrum accepi et in uno angulo ipsius me aptavi.  
Sic autem igne domum comburente, tres anguli ipsius domus  
fuerunt combusti, illo solo in quo eram remanente. Me autem  
sic in illo angulo residente, ignis desuper me aderat, non me 
  |  
  |