propria suscribere et facere capitulum, vel canonicos
omnes, vel pro maiori parte, subscribere ipsi contractui,
cum eis fuerit representatus, sub certa pena. Item quilibet
clericus et in sacro ordine constitutus, cum se
obligat, debet renumtiare omni ecclesiastico privilegio,
et iuris divini et humani beneficio, et canonum beneficio
[et] auxilio sibi vel ecclesie patrocinantibus vel
conpetentibus.
DE RE DATA ALICUI PER EMPHITEOSIN IURE LIBELLARIO.
/*
In Dei nomine amen. Talis filius talis, per hoc emphiteosin
instrumentum, iure libellario vendidit, dedit,
tradidit et concessit tali filio talis, loco tali, integre,
videlicet: unam plateam, terram et casolarem, posit(am)
loco tali, et debet terminifinari infra totam, que est
per testam pedes .x., et per longitudinem tot, una cum
omnibus que super et infra se habet in integrum, quatenus
deinceps liceat eidem emptori, et eius heredibus
aut cui concesserit, pred(ictam) terram, plateam et re[m]
integre habere, tenere, ac iure libellario possedere, et
quicquid sibi eodem iure placuerit facere, sine alicuius
contradictione vel molestia, salvo tamen iure dominii
et proprietatis, et salvo quod dictus I. emptor et sui
heredes in perpetuum, pro iam dicta terra et re, nomine
pensionis, dare teneantur et debeant anuatim, eidem I.,
denarios tot pisanos, vel talis monete, si eam recipere
voluerit, et non amplius; quam siquidem pensionem
ipse I. et eius heredibus, ac [cui concesserit], solvere promisit
die tali. Alioquin: pro se et heredibus promisit ei
dare, nomine pene, soldos .C., et dampna et expensas
resarcire, et post hec omnia et singula firma tenere ex
pacto. Et dicto I., eiusque heredibus sic adinplentibus,
si dictus I., vel eius heredes, aut aliqua persona ab eis
submissa vel submittenda, de predicta terra et re minuere
vel retollere aut molestare, seu amplius quam
|
|