Salimbene de Adam: Cronica

Pag 287


dominus Gerardus de Canali tunc temporis habitabat; et vidit
me libenter et dixit michi quod valde utilis erat Parmensibus
qui habitabant in Parma. Et ego dixi sibi: «Cum imperator
sit in obsidione Parme, aut omnino sitis cum eo aut cum Parmensibus
qui in civitate morantur, et nolite claudicare in duas
partes
, quia non expedit vobis. Dicit enim Scriptura, de eo qui in
duas partes claudicare intendit, Eccli. XXIII: Ubi non sperabit,
apprehendetur
». Non audivit me, id est neglexit facere quod dixeram
sibi; et ideo cum mola asinaria ad collum eius ligata in
profundum maris fuit submersus, ut superius dixi. Ideo congruit
ei quod Sapiens dicit, Prover. XII: Via stulti recta in oculis eius;
qui autem sapiens est audit consilia
. Item Eccle. VII: Noli esse
stultus, ne moriaris in tempore non tuo
. Item Iob XXII: Sublati
sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamenta eorum
.
De domino Bernardo Rubeo de Parma.
Et nota quod dominus Bernardus Rolandi Rubei de Parma,
qui fuit cognatus domini pape Innocentii quarti (habuit enim sororem
pape uxorem), melius intellexit verbum imperatoris sibi
metaforice dictum quam dominus Gerardus de Canali. Cum
enim quadam die cum imperatore equitaret, et equus suus cespitasset,
dixit ei imperator: «Domine Bernarde, malum equum
habetis, sed spero et promitto vobis quod usque ad paucos dies
dabo vobis unum meliorem, qui non cespitabit». Et intellexit
dominus Bernardus quod de suspendio patibuli diceret sive furcarum;
et inflammatum et indignatum est cor eius contra imperatorem,
et absentavit se ab eo. Et congregatis quibusdam militibus
de Parma, inter quos fuit dominus Gerardus de Corigia,
quem [bis] potestatem Parme vidi, et dominus Ghibertus de Gente,
qui multis annis postea Parmensibus prefuit, et plures alii milites
de Parma nobiles et potentes et digni relatu, ivit cum eis Placentiam.
Et statim imperator forbannivit eos et precepit palatia
eorum destrui. Quapropter [timen]tes alii milites, qui erant ex
parte eorum, iverunt post ipsos, [et habita]verunt [cum ipsis in

Torna all'inizio