Nec ista dilectio est tantum imperata ex caritate, sed etiam elicita: quia caritas
elicit actum dilectionis non tantum ad ea ad quae principaliter est caritas, sed
etiam ad alia quae in illa ordinantur: et sic diliguntur ex caritate inanimata,
inquantum ordinantur ad ea ad quae principaliter et directe est caritas.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod dilectio inanimatorum ad caritatem pertinet
non sicut ad quae caritas habeatur.
Ad secundum dicendum, quod Deus diligit ex caritate creaturas, non tamen
habet caritatem nisi ad creaturas rationales, quas ad beatitudinem creavit per
quam efficiuntur suae vitae participes.
Ad tertium dicendum, quod similitudo imaginis quae est in creaturis rationalibus,
facit eas cum Deo et ad invicem capaces unius et eiusdem vitae, scilicet
gloriae, ad quod non sufficit similitudo vestigii, quae est in aliis creaturis; unde
non est simile.
Ad quartum dicendum, quod fides non importat aliquam associationem credentis
ad creditum, sicut caritas amantis ad amatum; et ideo non est similis ratio
utrobique.
ARTICULUS 3
Utrum Angeli ex caritate sint diligendi
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli non sint diligendi ex caritate. Quia, ut dictum est, art. 1
et 2, corp., caritas non est hominis ad ea quae vitam humanam non participant.
Sed Angeli non vivunt vita humana. Ergo caritas non facit Angelos ab hominibus
diligi.
2. Praeterea, caritas, cum sit amicitia, est inter eos qui ad invicem nati sunt
conversari. Sed Angelorum qui dicuntur dii, conversatio non est cum hominibus,
ut dicitur Daniel. 11. Ergo Angeli ex caritate non sunt diligendi.
3. Praeterea, caritas, cum sit amicitia, aequalitas quaedam est. Sed Angeli sunt
nobis multo superiores. Ergo ad eos caritas vel amicitia haberi non potest.
4. Praeterea, plus distant a nobis Angeli, cum sint incorporei, et ita alterius
generis, quam animalia irrationalia, quae sunt unius generis nobiscum. Sed
animalia irrationalia non possumus diligere ex caritate. Ergo multo minus
Angelos.
|
|