Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 5


DE HIIS QUE AD ARTEM
DICTATORIAM GENERALITER PERTINENT
 
Incipit liber primus, qui continet in se quinque distincta capitula:
primum, de quibusdam preambulis artis, secundum, de viciis evitandis;
tercium, de virtutibus et cautelis habendis; quartum, de clausulis,
distinccionibus et punctis; quintum, de cursibus et modis eorum.
 
Capitulum I
 
1. Quid sit dictamen
 
Dictamen est ad unamquamque rem competens et decora locucio,
et dicitur a dicto, -as, quod est frequentativum huius verbi dico, -is,
quia qui dictat, frequenter dicit.
 
2. Quid sit prosaicum
 
Prosaicum dicitur a proson, quod est longum. Nullis enim legibus
quantitatis artatur, sicut metricum et rigmaticum sunt artata.
 
3. Quid sit materia et quid thema
Materia est totum factum sumptum in universali. Sed thema est
sentenciosa et artificiosa verborum composicio de re ipsius materie et
de hiis que circa materiam assumuntur, quam dictator debet diligenter
in corde componere antequam proferre incipiat suum dictum. Est autem
hec materia sic in corde concepta quasi quedam massa ferri vel
cere informis, quam cum formare voluerit, calefacienda est ad ignem
per recogitacionem et previsionem morosam, et super incudem studii
malleo discrecionis et artis in preiacentem massam, quamcumque voluerit
formam dare. Sed talis forma quippe, si rethoricum vultum velit
esse, quodammodo indignantis nature. Nam primo, cum vocatur,

Torna all'inizio