Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 308


SED CONTRA, perfectio proportionatur perfectibili. Sed gratia perficit immediate
essentiam animae, ut dictum est. Cum igitur essentia animae sit una multiplicata
in potentiis, videtur quod etiam gratia sit una multiplicata in virtutibus.
Praeterea, illud quod convenit diversis secundum eamdem rationem, oportet
quod ab uno principio procedat. Sed eadem ratio merendi est in omnibus actibus
meritoriis: cum igitur gratia sit principium merendi, videtur quod gratia sit
una tantum, non multiplicata.
Solutio
Respondeo dicendum, quod secundum illos qui dicunt, quod gratia et virtus
realiter non differunt, sed solum ratione, necesse est ponere quod gratia multiplicetur
per essentiam secundum numerum virtutum: quamvis enim possint
dicere, quod multiplicatio non contingit in virtutibus secundum quod habent
rationem virtutum; nihilominus tamen oportet dicere quod sint plures gratiae
per esse diversae. Sed secundum opinionem quae ponit gratiam a virtute differentem,
est multiplex modus dicendi.
Quidam enim, qui ponunt gratiam non esse sicut in subiecto in essentia animae,
necesse habent ponere quod sint plures gratiae secundum numerum virtutum
distinctae: non enim potest esse ut idem accidens numero in diversis substantiis
sit. Si autem gratia ex eo quod est forma virtutum, ponitur in eodem subiecto in
quo est virtus, necesse est quod sit in qualibet potentia in qua est virtus, vel per
prius vel per posterius, secundum quod quaedam virtutes per prius a gratia
informantur quam aliae: non enim potest dici, quod sit idem lumen numero
quod colores diversorum corporum informat, nisi secundum quod accipitur in
uno subiecto continuo, quod est aer: si enim consideretur ut receptum in superficiebus
diversorum corporum, oportet de necessitate quod secundum numerum
multiplicetur, cum accidens multiplicetur multiplicato subiecto.
Quidam vero dicunt, quod gratia est sicut in subiecto in essentia animae in qua
omnes potentiae sicut in centro colliguntur; unde sicut lineae et radii in centro
uniuntur, et secundum quod magis a centro elongantur, plus ab invicem dividuntur;
ita etiam gratia secundum quod in essentia animae consistit, est una;
multiplicatur autem secundum quod in diversas potentias diffunditur, in quibus
rationem virtutis accipit. Sed ista opinio videtur supponere quod gratia et virtus
non differant secundum speciem vel rationem, sed solum secundum diversitatem
subiecti. Si enim alterius rationis est virtus a gratia, tunc ex multiplicatione
virtutum in potentiis non sequeretur multiplicatio gratiae: quia diffusiones gratiae
in potentiis nomen et rationem gratiae amitterent: sicut si lumen a centro
diffundatur per diversos radios, quamdiu manet in ratione luminis, dicitur
lumen multiplicari et dividi; sed si secundum diversas lineas diffusionis luminis,

Torna all'inizio