De epythaphio super sepulcrum comitis.
Et super sepulcrum suum tale habet epytaphium:
Cum tua maiestas, Lodoyce, que clara potestas,
urbis Verone comes inclite, sub regione
hac fuit inclusa, Libitine morsibus usa,
Aprilis quina restabat lux peregrina,
ast octogeni tres anni mille duceni.
De sanctitate comitis et honestate.
Item iste comes honestus homo fuit et sanctus. Nam tantam
honestatem habebat, quod eundo per civitatem nunquam super
aliquam mulierem oculos elevabat, ita ut etiam mulieres et pulcherrime
domine mirarentur. Implebat enim Scripturam que
dicit, Eccli. IX: Noli circumspicere in vicis civitatis nec oberraveris
in plateis illius. Averte faciem tuam a muliere compta et non
circumspicias speciem illius. Et iterum: Averte oculos meos, ne
videant vanitatem. Item Iob XXXI: Pepigi fedus cum oculis
meis, ne cogitarem quidem de virgine.
De reverentia quam frater regis Francie comiti demonstravit et aliis sanctis
viris.
Item, cum comes Arthesius dominus Petrus, frater regis Francie,
transiret per Regium et audivisset de eo quod sanctus homo
esset et quod nomine patris sui vocaretur, scilicet Lodoycus, et
quod occasione ecclesiastice partis extra possessiones suas esset,
voluit ipsum videre, et amplexatus et osculatus est eum. Nam
ipse dominus Petrus, frater regis Francie, omnes sanctos homines
de quibus audiebat videre volebat. Unde et pro fratre Iohanne
de Carpineto ex Ordine Minorum misit, ut ipsum videret. Hic intraverat
Ordinem ante magnum terremotum qui fuerat MCCXXII.
|
|