Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 280


<12>. Quando autem ad flumina perveniunt, hoc modo transeunt
illa, etiam si sunt magna. Maiores unum rotundum et leve
corium habent, in quo in summitate per circuitum crebas faciunt
ansas, in quibus funem imponunt et stringunt, ita quod in circuitu
faciunt quemdam ventrem quem replent vestibus et aliis rebus,
et fortissime ad invicem comprimunt; post hec in medio ponunt
sellas et alias res duriores. Homines etiam in medio sedent,
et ligant ad caudam equi navem hanc taliter preparatam. Et unum
hominem, qui equum regat, faciunt pariter cum equo ante natare;
vel habent aliquando duos remos et cum illis remigant ultra
aquam, et sic transeunt flumen. Equos vero pellunt in aquam, et
unus homo iuxta unum equum quem regit natat, et alii equi
omnes illum sequuntur; et sic transeunt aquas et flumina magna.
Alii vero pauperiores unam bursam habent de corio bene consutam
(unusquisque tenetur habere), in qua bursa vel in quo sacco,
vestes et omnes res suas imponunt, et in summitate saccum fortissime
ligant, et suspendunt ad caudam equi et transeunt, ut superius
dictum est.
<13>. Sciendum est quod quando vident hostes, tunc vadunt ad
eos, et unusquisque iacit tres sagittas vel quatuor contra adversarios
suos; et si vident quod eos superare non possunt, retro regrediuntur
ad suos. Et hoc faciunt in fraudem, ut adversarii eos sequantur

Torna all'inizio