Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 66


2. Item opposita non possunt iungi in eodem, etiam per miraculum. Sed in Patre
est quaedam proprietas, quae dicitur innascibilitas, secundum quam dicitur
non esse ex alio, cui nascibilitas opponitur. Ergo non potuit Pater de Virgine
nasci, quod diceretur, si carnem assumeret.
3. Item, ut in littera dicitur, Filii missio, est ipsa Incarnatio. Sed Patri non convenit
mitti, ut in primo lib. habitum est. Ergo nec incarnari potest.
4. Item, ab eo qui est infinitae misericordiae, semper optima expectanda sunt
quae contingere possunt. Sed cum totus mundus per Incarnationem unius personae
melioratus sit, si etiam Pater incarnaretur, multo amplius meliorabitur.
Ergo si possibile est Patrem incarnari, hoc expectandum est, sicut et antiqui
patres Incarnationem Filii expectaverunt: quod est omnino absurdum.
5. Praeterea, non est maior Dei potentia quam sua voluntas, cum utrumque sit
infinitum. Sed Pater nunquam voluit incarnari. Ergo nec incarnari potest.
SED CONTRA, sicut dicit Anselmus, omnis necessitas et
impossibilitas Deo est subiecta. Sed ei nihil est impossibile, cuius voluntati
omnis impossibilitas subditur. Ergo Patrem incarnari non est impossibile.
Item, eorum quae aeque distant, aeque possibilis est coniunctio. Sed humana
natura aequaliter distat a tribus personis: distat enim a qualibet in infinitum.
Ergo si potuit eam Filius assumere, potest et Pater.
Praeterea, quidquid dignitatis convenit Filio, convenit et Patri. Sed posse assumere
carnem est dignitatis in Filio. Ergo et Patri attribuendum est.
Solutio
Respondeo dicendum, quod cum in agentibus ex libertate voluntatis, executio
potentiae sequatur imperium voluntatis et ordinem rationis, considerandum est,
quando potentiae divinae aliquid ascribitur, utrum attribuatur potentiae secundum
se consideratae; tunc enim dicitur posse illud de potentia absoluta: vel
attribuatur sibi in ordine ad sapientiam et praescientiam et voluntatem eius:
tunc enim dicitur posse illud de potentia ordinata. Ipsi ergo potentiae absolutae,
cum infinita sit, necesse est attribuere omne id quod in se est aliquid, et quod in
defectum potentiae non vergit. Dico autem in se aliquid esse: quia coniunctio
affirmationis et negationis nihil est, nec aliquem intellectum generat quod dicitur
homo et non homo simul acceptum, quasi in vi unius dictionis: et ideo potentia
Dei ad hoc se non extendit, ut affirmatio et negatio sint simul: et eadem ratio
est de omnibus quae contradictionem includunt. Dico autem in defectum potentiae
vergere quae passionem potentiae important: ex defectu enim potentiae activae
ad resistendum contingit quod aliquid vel corrumpatur vel dividatur, vel aliquid
huiusmodi; unde et mollities impotentia naturalis dicitur propter facilem
divisibilitatem; et ideo non dicimus Deum in natura Divinitatis posse pati vel
mori, vel aliquid huiusmodi; sicut non dicimus eum posse esse impotentem.

Torna all'inizio