Salimbene de Adam: Cronica

Pag 797


eo an bene cederet eis, respondebat quod valde bene, quia in signo
Scorpionis intraverant. Et tamen, post paucos dies, iverunt
Parmenses qui erant ex parte Ecclesie, et omnes expulerunt, et
quosdam occiderunt, et Colurnium recuperaverunt; et ita nichil
profuit intrantibus in Colurnium Scorpio, quia Dominus dicit,
Ys. XLIIII: Ego sum Dominus faciens omnia, extendens celos
solus, stabiliens terram, et nullus mecum. Irrita faciens signa divinorum
et ariolos in furorem vertens. Convertens sapientes retrorsum
et scientiam eorum stultam faciens.
De gulositate modernorum circa apetitum rerum comestibilium respectu
antiquorum.
Item millesimo supraposito, in festo sancte Clare, comedi
primo raviolos sine crusta de pasta. Et hoc ideo dico, ad demonstrandum
quantum subtiliata est humana gulositas, circa comestibilium
rerum appetitum, respectu primitivorum hominum, qui
contenti erant cibis a natura creatis. De quibus dicit Ovidius
in primo Methamorfoseos libro:
Contentique cibis nullo cogente creatis
arboreos fetus montanáque fraga legebant,
cornua et in duris herentia mora rubetis.
De multitudine parpalionum qui hoc anno fuerunt; et quod olus dicitur ab olendo,
et quod specialiter caules holera appellantur.
Item, millesimo supraposito, estivo tempore multi parpaliones
volitabant per ortos et super frondes caulium ora fecerunt, ex
quibus processu temporis nate sunt eruce, que olera destruxerunt.
Specialiter autem caules holera appellantur: «Olus ab olendo
dicitur, eo quod primum homines oleribus alerentur, antequam
fruges et carnes ederent; tantum enim pomis arborum et oleribus
alebantur, sicut animalia herbis». Ita dicit Ysidorus, Ethi. XII.

Torna all'inizio