Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 116


antique Sarracenorum huius monasterii vastationes, tot
tirannorum direptiones, cum prelatorum huius monasteri desidia
et negligentia, ab illis vix lesum monasterium, ab his eversum
iudicabitur. Quod si illi primi huius coenobii reviviscerent patres,
quorum pari sanctitate et industria, tot parta predia, et castra
condita fuerunt, qui nunc meliori vita fruuntur, sic sane agerent,
sic loquerentur: «Idcirco ne nos laboravimus, et hec admiranda
«templa et edificia construximus, ut non minus vestra desidia,
«quam temporis vetustate collaberentur? ideone has vobis divitias
«reliquimus, ut his non ad hospitia pauperum, alimenta religiosorum,
«instaurationem ecclesiarum, sed ad explendam libidinem,
«et avaritiam vestram uteremini? ut inde peccandi nasceretur
«occasio, unde vobis eterna regna parandi facultas tradebatur?»
Hec illi successoribus dicerent. Tu, queso, gloriose Christi athleta
Vincenti, vosque preclara huius cenobii lumina, Paldo, Taso et
Tato, quibus ducibus iacta sunt huius loci fondamenta, quorum
probitate, precibus, et impensis tot edificiorum moles extructe sunt,
quarum nunc vix cerni possunt reliquie, in hoc instituto menti
mee lumina preferatis, ne aut inanis noster labor sit, aut languescat
industria, sed ut vobis auspicibus, me restituente abiectum
hoc monasterium sese erigat, et sue calamitatis memoria me scribente
posteritati mandetur.
Deinceps cum Carolus rex secundus per omnes regni fines diligenter
inquireret quinam ad regis obsequia, et regni, ut aiunt
servitia tenerentur, proposito edicto, missisque ministris, et inquisitione
habita, invenit abbatem, qui eo tempore huic cenobio preerat,
castra et feuda, que possidebat, a regibus in feudum non habere,
nec eorum nomine abbatem ad servitia regibus prestanda teneri:
quae inquisitio in hunc ferme modum sese habet ... .

Torna all'inizio