Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

630


pecunia quam diligt (sic) usurarius sit omnia quattuor elementa ac per hoc usurarius
sit omnia ea ratione amoris; iuxta illud Augustini << Diligis terram,
terra es >> . Pecunia enim est terra ratione duritatis, set est aqua ratione fluxibilitatis,
set aer ratione sonoritatis, set ignis ratione insatiabilitatis, quin
immo usurarius potest dici omnia generaliter in quantum pecunia dilecta
quodam modo est omnia. Iuxta illud Eccles. X. << Pecunie obediunt omnia >> .
Immo quia usura est contra naturam hominis sicut dicetur infra, potest
dici contra naturam omnium creaturarum, in quantum homo quodam modo
est omnis creatura. Iuxta illud Mc. << Vult predicare evangelium omni
creature >> idest homini, secundum expositionem Gregorii.
C. XII. Item est contra naturam mixtorum. Primo quantum ad lapides,
quia de natura sua descendunt deorsum, set econtra usurarius contra
naturam suam facit eos stare sursum edificando altas turres, magna palatia.
Unde Eccli. XXI << Qui edificat domum suam impendiis alienis quasi qui
colligit lapides suos in hieme >> . Impendia aliena sunt pecunie usurarie, que
ab aliis quodam modo voluntarie usurario impenduntur, de quibus scilicet
lapides empti ad edificandum sunt collecti in hieme in qua scilicet propter
frigus non possunt per cementum ad invicem colligari stabiliter, quasi scilicet
res violenta. Set contra quia etiam de propriis sumptibus bonus homo edificat
domum de lapidibus, non contra naturam set per artem. Iuxta illud Prov.
IX < < Sapientia edificavit sibi domum >> .
Et dicendum quod stare sursum licet sit contra naturam lapidis simpliciter,
tamen non est contra naturam lapidis impediti, sicut calefacere licet
sit contra naturam frigoris per se, non est tamen contra naturam frigoris per
accidens. Per bonum autem virum et artem impediuntur stabiliter. Set
per usurarium impediuntur ruibiliter, sicut patet ex dicta auctoritate. Et
propter hoc dicitur edificare in sanguinibus pauperum quod scilicet est contra
naturam. Unde Abacuch II << Ve qui edificat civitatem in sanguinibus >> et
premittitur quia << lapis de pariete clamabit >> scilicet quasi contra naturam
suam ibi situatus.
Secundo quantum ad metalla, primo quidem quia contra naturam est
quod inanimata pariant, set in usura nummus parit nummum, scilicet sibi
similem. Similia enim parta generantibus ipsa, quia nummisma ex nummismate
ut dicit philosophus in I Polit. loquens de usura. Unde et homines
in anima mortui dicunt nummos mortuos quando non lucrantur, quasi
nummi vivant aliquando. Item contra naturam est quod inanimata rodant
vel comedant, set nummi usurarii rodunt et comedunt immo devorant debitorem

Torna all'inizio