CCXVII.
De comitissa ad cataneam.
Nobili et sapienti domine B. honorabili catanee talis
loci multis dignis laudibus renitenti, M. Dei gratia illustris
Panici comitissa, salutem et semper salutis gaudia, prosperitatis
consilia, et iocunditatis solatia invenire. Cum inter alia
viventes dominas, que in amicitie nostre numero computantur,
vestram personam pura dilectio constituat principalem,
ad vos tanto securius mittimus preces nostras, quanto vestra
rogamina recipere cupimus, et nostra per vos credimus exaudiri.
Ideoque vestre curialitatis prudentiam exoramus, ut de
tali ancilla vestra nobis gratiam faciatis, eidem amore nostro
libertatis premium conferentes, ut, cum catena soluta fuerit
servitutis ad honorem et laudem vestram eam cuidam nostro
militi copulemus, qui ratione sue bonitatis et pulcritudinis
ipsam absque dotis suffragio recipiet in uxorem; et pro certo
sciatis quod hoc donum reputabimus pretiosum super omnia
magna dona.
CCXVIII.
Responsiva.
Quamvis ancilla nostra, quam postulatis per vestras litteras
manumitti, postea cuidam vestro militi matrimonialiter copulanda,
nobis sit carior aliis quas habemus, que sua bonitate
domum nostram mirifice decorabat; tamen quia nihil est in
mundo adeo pretiosium quod vestre prudentie negaremus,
eam sicut ancillam vestre dilectioni donandam duximus et
mittendam, ut dum in vestra fuerit potestate, quicquid vobis
de ipsa placuerit faciatis.
v
|
|