Petrus Damiani: Epistulae

Pag 56


sanguisuga est, cui duae sunt filiae, ebrietas scilicet atque luxuria, de
quibus utique Salomon: Sanguisugae , inquit, duae sunt filiae dicentes:
Affer, affer . Nam quo quisque inmoderatius vescitur, eo necesse est, ut ad
potum estuantius accendatur. Et dum congesta cibi moles fervescente
stomachi lebete decoquitur, crebris necesse est haustibus irrigetur. Sed
cum cibis venter ac potibus intumescit, consequens est, ut alternis
utrinque meatibus, et feces per podicem in cuniculos egerat, et humorem
de genitali conceptaculo per pudenda profundat. Sicut enim in torcularibus
vinacium a vino, sic in ilibus stercus separatur a viru. Sanguisugae
ergo, quae edacitas est, duae sunt filiae: ebrietas et libido, quia dum
una pestis delectabiliter concipit, geminam necessario sobolem parit.
Quae nimirum dicunt: Affer, affer, quia, cum sint insatiabiles, violentae
quoque sunt exactrices.
Haec itaque pars corporis, a pudendis videlicet usque ad oculos, totum
perimit hominem, ac prorsus in eo naturalis excellentiae subruit dignitatem.
Per haec enim spiramina sensuum, infelix humana conditio, et quod
salutis est, effluit, et quod est perditionis, admittit. Haec omnia breviter
Iohannes comprehendit apostolus, cum ait: Omne quod est in mundo
concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vitae . Concupiscentia
scilicet carnis ad corporis voluptatem, concupiscentia oculorum
ad visibilium rerum pertinet pulchritudinem, superbia vero vitae,
terreni honoris atque fastigii exprimit sublimitatem. Per haec enim primus
homo temptatus agnoscitur, sicut scriptura testatur: Vidit , inquit, mulier
quod bonum esset lignum ad vescendum : ecce concupiscentia carnis;
deinde sequitur: Et pulchrum oculis aspectuque delectabile : ecce superbia
oculorum. Per oculos enim superbire convincitur, quisquis in his, quae
Deus prohibet, delectatur. Superbia vero vitae fuit, cum mulier eadem
ex ore serpentis libenter audivit: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum .

Torna all'inizio