Solutio
Respondeo dicendum, quod substantia dupliciter dicitur, ut ex 5 Metaph.
patet. Uno enim modo dicitur substantia, secundum quod significat rationem
primi praedicamenti: et hoc est vel forma, vel materia, vel compositum, quod
per se in genere est. Alio modo dicitur substantia illud quod significat quid in
omnibus rebus, sicut dicimus, quod definitio significat rei substantiam: et hoc
modo quidquid positive dicitur, in quocumque genere sit, substantia est vel substantiam
habet; sic enim substantia pro essentia sumitur.
Primo ergo modo accipiendo substantiam, nullo modo dubium est peccata substantias
non esse: quia nec etiam virtutes substantiae hoc modo sunt, cum in
genere substantiae non sint neque sicut principia neque sicut principiata. Sed
secundo modo accipiendo substantiam, potest esse dubium, utrum peccatum
substantia sit; eo quod in actu peccati duo est considerare: scilicet ipsum
actum, qui essentia quaedam est in eo quod actus est, et sic proculdubio substantia
est: vel etiam ipsam privationem ordinis per quam malus est: et quia
privationes essentiam non habent, ideo ex parte ista peccatum substantia non
est: et quia peccatum dicitur peccatum, secundum quod privatum est debito
ordine; ideo peccatum absolute loquendo dicitur substantia non esse; sed
tamen inquantum actus est, substantia est.
Similiter etiam nomen naturae multipliciter dicitur, ut Boetius dicit. Primo enim
modo dicitur natura, secundum quod communiter ad omnia entia se habet,
prout natura definitur omne id quod intellectu quoquo modo capi potest.
Secundo modo prout tantum substantiis convenit: et sic natura dicitur esse
quod agere vel pati potest. Tertio modo dicitur natura quod est principium
motus vel quietis in eis in quibus per se est, et non secundum accidens. Quarto
modo unumquodque informans specifica differentia dicitur natura. Secundo igitur
et tertio modo peccata natura dici non possunt: quia in genere substantiae
non sunt, ut dictum est; neque iterum principium motus sunt, sed potius motus
vel actiones quaedam: et quod plus est, etiam tertio modo accipiendo naturam,
nec secundum naturam dici possunt: quia peccatum in nulla re accidit, nisi
secundum recessum ab eo quod naturaliter sibi inest; unde et peccatum hominis
est per recessum a rectitudine rationis, quae naturaliter homini convenit.
Sed primo modo et quarto quodammodo potest dici natura peccatum, et quodammodo
non: quia secundum quod est actus quidam, est ens quoddam quod
intellectu capi potest, et aliqua differentia ad speciem determinatur: sed
inquantum rationem peccati habet ex privatione rectitudinis, neque ens est
neque differentiam habet, sed per privationem debitae formae dicitur.
Similiter autem et nomen « rei » dupliciter sumitur. Simpliciter enim dicitur res
quod habet esse ratum et firmum in natura; et dicitur res hoc modo, accepto
nomine « rei » secundum quod habet quidditatem vel essentiam quamdam; ens
vero, secundum quod habet esse; ut dicit Avicenna distinguens
|
|