Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 105

Liber II


sunt, prudentia, iustitia, fortitudo, modestia. Quarum officia, quia satis abundeque in deliberativo genere demonstravimus, in praesentia attingere non convenit. Hae partes ita in his vel universae vel singulae laudandae sunt, ut rectum illud perfectumque officium, quod gr-catorzoma Graeci vocant, semper secutos eos fuisse omnesque actiones suas ad Dei cultum atque amorem retulisse demonstremus. Illae praeterea virtutes, quas nostri theologicas vocant, fides, spes, charitas, in summa eorum laude reponendae. Divinae partes sunt quae supra hominum positae, humana ope comparari non possunt, ut doctrina sine studio, genera linguarum sine earum commercio nationum, curationes aegritudinum sine arte medicinae et alia permulta, quae tum Apostolis, tum aliis sanctis viris a Deo data esse non dubitamus. Neque vero haec in omnibus omnia laudanda sunt, sed alia in aliis, ut quisque visus est in aliquo genere praestitisse, ut in charitate Stephanus, Laurentius in patientia, in eloquentia et linguarum interpretatione Hieronymus, Augustinus in multarum rerum scientia, Antonius in sanctitate vitae et caeteri eodem modo. Multorum mors ipsa insignis atque admiranda est, quos recepto Graeco vocabulo martyres appellamus. Aliorum vel inventio vel translatio maxime gloriosa proptereaque consecuti sunt homines eo tempore

Torna all'inizio