et solicitudinem vestram non immerito
comnendamus: cum operum vestrorum potens
efficacia, in his et aliiis vestram fidem sinceram,
quam erga Imperatoriam Majestatem
incessanter geritis et habetis, commendabilem
repraesentet. Et ecce quod ad gaudium nova
ardua et prospera, de sinistro casu, qui accidit
de civitate Parmensi, praesentibus vobis intimamus.
Noveritis igitur, nos ab illustri viro,
domino Heinrico rege Sardiniae, sacri Imperii
in Romaniola vicario generali etc. recepisse literas
in hac forma: Heinricus etc. nobili viro
Friderico de Antiochia etc. Verum, cum ad
omnem exaltationem sacrae Imperatoriae Majestatis
intendere, sine intermissione aliqua teneamur:
vos pro parte Serenissimi domini patris
nostri, instanter requirimus, et ex nostra
rogamus attentius: quatenus, sicut unquam
circa Imperialia obsequia, ad quae vos deditos
fore cognoscimus, vigiles et soliciti extitistis,
ita ad praesens et in futurum more solito et
magis, si dici potest, in omne augmentum et
honorem Imperialis culminis, existentes: per
operum efficaciam vester affectus, quasi in naturam
conversus, in conspectu Serenissimi patris
nostri, per effectum operis vos demonstret,
laudabilem et acceptum. Propterea noveritis
per praesentes, quod die, qua literae praefatae,
pro parte ejusdem regis illustris, charissimi fra tris
nostri, nobis praesentatae fuerunt: per
nuncium nostrum specialem didicimus manifeste,
quod Serenissimus pater noster apud Taurinum
existens: intellecto Parmensium nefando
processu, iter arripuit, versus Parmam feliciter
|
|