Salimbene de Adam: Cronica

Pag 601


Isti parvuli sunt fratres Minores, sicut abbas Ioachym exponit.
Item isti sunt illi parvuli de quibus dixit Iacob, Gen. XXXIII:
Parvuli sunt, quos donavit michi Deus servo tuo. Item isti sunt
parvuli de quibus Dominus dicit, Mat. XIX: Sinite parvulos et
nolite prohibere eos ad me venire. Talium enim est regnum celorum.
Sed clerici nostri temporis et sacerdotes et prelati volunt prohibere
ne accedant ad Iesum et ne etiam predicent, cum tamen de fratribus
Minoribus et Predicatoribus specialiter sit a Domino promissum,
Iere. XVI: Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus,
et piscabuntur eos. Et post hec mittam eis multos venatores,
et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis
petrarum, quia oculi mei super omnes vias eorum. Ista verba exponit
abbas Ioachym de duobus Ordinibus, scilicet de fratribus Minoribus
et Predicatoribus. Item isti sunt illi de quibus Dominus
dixit, Iere. III: Dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos
scientia et doctrina. Item Iere. VI: Pascet unusquisque eos qui sub
manu sua sunt. De eis autem, scilicet de clericis secularibus, qui
contra fratres Minores et Predicatores insurgunt, dicit Propheta:
Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam
irritaverunt te, Domine. Sed audi quid respondeat Osee IX: Propter
maliciam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos.
De multiplici exemplo quo monstratur quod mali clerici reprobari debebant
et boni assumi, et hoc monstratur per decem exempla.
Quod in multis figuris prefiguratum fuit. Et primo, in Esau,
qui propter culpam et stultitiam suam perdidit primogenita sua,
que data sunt Iacob fratri suo, sicut habetur Gen. XXV in fine
capituli. Hinc Esau dixit, Gen. XXVII: Iuste vocatum est nomen
eius Iacob. Supplantavit enim me en altera vice. Primogenita mea
ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Ideo dicit
Apostolus, ad Heb. XII: Ne quis fornicator aut prophanus ut
Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua. Scitote enim
quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est.

Torna all'inizio