Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 322


8. SED CONTRA, amicitia, ut dicit Philosophus, est redamantium. Sed
caritas est etiam ad inimicos. Ergo non est idem quod amicitia.
9. Praeterea, amicitia est non latens. Sed caritas maxime latet. Ergo non est
amicitia.
10. Praeterea, amicitia est eorum qui convivunt ad invicem, et communicant in
eisdem operibus. Sed caritas est ad Deum et ad Angelos, quorum conversatio
non est cum hominibus. Ergo caritas non est amicitia.
11. Praeterea, amicitia quaerit maxime colloqui, et videre amicum, ut dicit
Philosophus. Sed hoc non quaerit caritas, ut dicit Hieronymus in
prologo Bibliae. Ergo non est idem quod amicitia.
12. Praeterea, amicitia non est nisi ad paucos, et virtuosos. Sed caritas est ad
omnes, etiam malos. Ergo caritas non est idem quod amicitia.
Solutio
Respondeo dicendum, quod amor est quaedam quietatio, ut supra dictum est,
quaest. praec., art. 1; unde sicut appetitus invenitur in parte sensitiva et intellectiva,
ita et amor. Ea autem quae ad sensitivum appetitum pertinent, ad intellectivum
transferuntur, sicut nomina passionum. Quod autem appetitus intellectivi
est proprium, sensitivo appetitui non convenit, ut nomen voluntatis. Et ideo
amor in utroque appetitu invenitur. Et secundum quod invenitur in appetitu sensitivo,
proprie dicitur amor, eo quod passionem importat; secundum autem
quod invenitur in intellectiva parte, dicitur dilectio, quae electionem includit,
quae ad appetitum intellectivum pertinet. Nihilominus nomen amoris etiam ad
superiorem partem transfertur; nomen autem dilectionis ad inferiorem nunquam.
Omnia autem alia nomina quae ad amorem pertinere videntur, vel includuntur
ab istis, vel includunt ea, quasi addentia aliquid supra dilectionem et
amorem.
Quia enim amor unit quodammodo amantem amato, ideo amans se habet ad
amatum quasi ad seipsum, vel ad id quod est de perfectione sui. Ad seipsum
autem et ad ea quae sui sunt, hoc modo se habet ut primo velit sibi praesens
esse quidquid de perfectione sua est; et ideo amor includit concupiscentiam
amati, qua desideratur eius praesentia. Secundo homo alia in seipsum retorquet
per affectum, et sibi appetit quaecumque sibi expediunt; et secundum quod
hoc ad amatum efficitur, amor benevolentiam includit, secundum quam aliquis
amato bona desiderat. Tertio homo ea quae sibi appetit, operando sibi acquirit;
et secundum quod hoc ad alium exercetur, beneficentia in amore includitur.
Quarto homo ea quae sibi bona videntur, implere consentit: et secundum quod
hoc ad amicum fit, amor concordiam includit, secundum quam aliquis consentit
in his quae amico videntur: non quidem in speculativis: quia concordia in his,

Torna all'inizio