alias multiplices de isto Nomine ad sui confusionem de scripturis autenticis
adducturi. In primis cum dicit:
Nemo ascendit celum, sic exponimus, ut tanquam alius spiritus
elationis lucifer ruat gravius in infernum, cum scriptum sit, quanto
gradus altior tanto casus gravior.
Nemo venit ad me. Glosa: Venit inquam ut noceat, appropinquat
ut tradat, sicut scriptum est: Ecce appropinquat qui me tradet. Omnis
enim hereticus Judas traditor est.
Nemo Deum vidit. Glosa: Vidit utique in altari, set non credit
tanquam hereticus sacramento.
Nemo novit Patrem ... Nemo novit Filium Nemo loquens
in Spiritu sancto. Audite quod sequitur: dicit anathema Jhesu.
Glosa: Si ergo Nemo iste dicit anathema Jhesu, constat, quoniam
blasphemavit. Si blasphemavit, quid adhuc egemus testibus? Ecce
audistis blasphemiam, quid vobis videtur? Crucifigatur, immo potius,
comburatur!
Nemo posuit in eum manus. Glosa: Supple sacrilegas. Sicque
inconveniens sibi multiplicare non solvere convincitur Nemo iste, ut
sacrilegas iniciat manus in Filium dei, cui in essentia consimilem se
fore testatur, ut sit Jude socius proditoris. Crimen etiam lese maiestatis
incurrit, quia in Christum domini temerarios manus iniecit.
Id quod dicit evangelicus Nicodemus: Rabbi, Nemo potest hec signa
facere, que tu facis, in caput eiusdem Neminis retorquetur, quia per
malos homines et spiritus malignos signa et miracula fieri deus permittit,
et hoc modo Nicodemus de isto malo homine et maligno spiritu
Nemine perditionis filio intellexit.
Deus claudit et Nemo aperit. Glosa: Cum ecclesia catholica duas
habeat tantum claves quas ipse Christus beato Petro concessit, si Deus
claudit et Nemo aperit, Nemo iste fur est et latro; ‘ascendit enim aliunde
et non intrat per ostium’, cum sine clavibus quis non aperiat set
effringat.
Deus aperit et Nemo claudit ... Cum sit Nemo qui de manu tua
possit eruere... Nemo potest duobus dominis servire ... Gaudium
vestrum Nemo tollet a vobis. Glosa: Tollet gaudium flebilis Nemo
|
|