Praeterea divina natura non habet aliquid potentialitatis, nec potest esse actus
veniens in compositionem alicuius, cum sit esse primum infinitum per se subsistens.
Patet igitur quod quocumque modo ponatur una natura in Christo, sequitur
error: et ideo Eutyches, qui hoc posuit, ut haereticus condemnatus est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod aliquid constat ex duabus naturis, non tamen
ex duabus sicut mixtum ex elementis: quia et in talibus oportet quod sit media
natura constituta ex duabus non manentibus. Christus autem constat ex duabus
naturis ita quod in duabus naturis salvatis subsistit: est enim naturae divinae et
humanae: et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dicit Avicenna, differentia nominat totam
naturam speciei; alias non praedicaretur de specie; sed non nominat ex toto,
sed ex parte, scilicet formali principio: dicitur enim rationale habens rationem.
Genus autem e converso nominat totum ex principio materiali. Unde differentia
non additur differentiae per hoc quod natura additur naturae, sed per hoc quod
ulterius principium formale additur, sicut intellectivum supra sensitivum. Talis
autem additio non est in Christo: non enim una natura additur alteri sicut formalis
respectu illius, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod anima et corpus secundum quod sunt partes hominis,
proprie loquendo, non sunt duae naturae, prout in proposito de natura
loquimur; sed utrumque est pars naturae, alterum sicut forma, alterum autem
sicut materia; unde non est instantia.
Ad quartum dicendum, quod proprietates humanae naturae nunquam dicuntur de
divina, nec e converso, nisi secundum quamdam participationem; sed dicuntur
utraeque de habente naturam, vel humanam vel divinam, quae significatur hoc
nomine Deus, et hoc nomine homo: idem enim est qui utrasque naturas habet.
Ad quintum dicendum, quod ratio ista procedit in illis quae communicant in
materia, et agunt et patiuntur ad invicem: et ideo non est ad propositum.
Ad sextum dicendum, quod caro dicitur deificata, non quia sit facta ipsa
Divinitas, sed quia facta est Dei caro, et etiam quia abundantius dona
Divinitatis participat ex hoc quod est unita Divinitati, et quia est quasi instrumentum
per quod divina virtus salutem nostram operatur: tangendo enim
leprosum carne sanavit per Divinitatis virtutem, et moriendo carne mortem
vicit per virtutem Divinitatis. Virtus autem agentis aliquo modo est in instrumento,
quo mediante aliquid agit.
|
|