Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 571


noster omnipotens vestris semper placatus existat piis operibus et copiosam vobis
ex hoc in presenti et futura vita tribuat remunerationem.
Incolomem excellentiam [vestram] gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRICIO ROMANORUM ADRIANUS PAPA.

Desiderantissima vestrae excellentiae scripta suscepimus; in quibus tantum de
absenti conlocutione gavisi sumus, quantum et ipsum, qui locutus est, semper mihi
cupio esse presentem. Quas relegentes et de vestra inmensa prosperitate agnoscentes,
nimis sumus gratulati, quoniam vestra prosperitas nostra esse comprobatur letitia et
vestra exaltatio nostra existit post Deum securitas.
Ferebatur enim in ipsis regalis vestrae potentiae apicibus, quod remeantes ad
vos missi vestri, scilicet Wilcharius sanctissimus frater noster, archiepiscopus, seu Dodo
religiosus abbas, vobis retulissent, quod ea, quae eis a vobis fuissent iniuncta, benignae
atque amabiliter a nobis esse suscepta. Sed cognoscit omnipotens Deus noster,
cui archana cordis reserata assistunt, quia omnem missum a vestris regales obtutibus
directum cum nimio amore et decenti honore suscipere studemus et omnem vestram
voluntatem sincera mentis integritate inplere satagimus atque cum prosperitate ad
vos repedandum absolvere festinamus, neque nulla nos posse huius mundi transitorii
ac labentibus opibus vel humani suasioni blandimentis ab amore et dilectione vestrae
inclytae sublimitatis vel ab ea, quae vobis polliciti sumus, declinari, dum hic ad
vixerimus, sed firmi et stabiles in vestra permanemus caritate. Absit namque a nobis,
carissime et nimis nobis dulcissime fili, ut ea, quae inter nos mutuo coram sacratissimi
corpus fautoris tui, beati apostolorum principis Petri, confirmavimus atque
stabilivimus, per quovis modum irritum facere adtemptemus, quoniam et nos satisfacti
sumus, qui et vos in nostra caritate firmiter esse permansuros. Sed peto te

Torna all'inizio