Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 171


Cum autem iam sit tantum processum in causa quod
testes sint hinc inde producti, et nil restet ad sententiam
proferendam nisi quod pars H dicit se quosdam testes habere
in civitate Cremona quos absque vestro patrocinio
inducere ad testificandum non potest, amiciciam vestram
rogamus attencius, ut illos quos vobis duxerit nominandos
ad perhibendum testimonium veritati secundum iuris ordinem
conpellatis, et ipsorum testium dicta scribi per
manum publicam facientes nobis per latorem presencium
inpressa vestri sigilli munimine transmittatis.
Littere quibus postulantur testes super causa cuiusdam
mulieris pro dote.
Nobilis mulier I in civitate vestra nobilem sicut
novistis accepit maritum. qui sublatus de medio diem clausit
extremum.
Nunc autem occasione dotis et donacionis causa vertitur
in presentia nostra inter ipsam et fratres quondam
mariti.
Unde illa vult inducere testes de civitate vestra, qui
pactis et convencionibus interfuisse noscuntur.
Set conmunitatis vestre iudex illos recipere testes recusat,
asserens quod non licet illi domine pugnare domesticis
testimoniis. unde ipsa ius suum consequi non valet.
Quare amiciciam vestram rogamus, ut aliquem sapientem
virum Bononiam dirigatis, qui cum sapientibus nostris
videat et diligendus perscrutetur si testes illi sunt
legittime admittendi, quia firmiter credimus quod iudex
vester sit precio vel precibus vel amore coruptus.
Littere quibus postulantur testes super causa que vertitur
inter mercatores.
Apud nundinas pruini Io et A latores presencium cum
R Monaldi pactum de quibusdam torsellis fecerunt, quos
idem R sub omni periculo et eventu fortune reducere usque
Vercellas debebat.
Unde orta est controversia inter eos. et causa sub
plurimis est iudicibus ventilata. nunc autem in nos concorditer
conpromiserunt, hac tamen condicione retenta
quod causam ipsam mediante iusticia terminemus.

Torna all'inizio