Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
eum Arabie montem cum sit medius inter Arabas et Phenices.
Ex hoc quidem Abana et Farfar et Iordanis flumina et
alia oriuntur. Muro quondam iunctus fuit Antilibano de quo
supra.
LYCABESSOS mons est Attice regionis olivetis conspicuus.
LIBETRAS mons est Etolie Musis sacer, a quo et ipse Libetrides
appellantur.
LYCEUS mons est Arcadie pinetis clarus et templo Panis, in
quo eum natum asserunt.
LYCIUS mons est Grecie medius inter Meropum montem et
Macedoniam et Thessaliam et Epyrum.
LICORONIS mons Arcadie est.
LILIBEUS promontorium Sycilie in occasum respiciens, a civitate
ibidem posita nominatum.
LIBANUS mons est Syrie ex quo Orontes fluvius oritur.
LITRICHUS mons seu montes deserti Mauritanie.
LURA mons Gallie inter Sequanos et Aluceros.
LUCRETILIS mons est Sabinorum.
LUCRINUS mons est in extremis Ytalie, cui et Locris civitas
imposita, Peloro oppositus et a quo Lucrina palus.
MACROCENNI montes sunt ab Hystro tiumine non
longinqui.
MAGNAVA mons est in Gallogrecia apud quem a Manlio
Vulsone pugnatum est cum Thelostobagiis et Tectosagiis et
obtenta victoria.
MALEUS seu MALES mons est in Yndia apud Orestas, Monedes
et Smaros, cuius montis umbra estate in austrum, hyeme
ad septentrionem vergit, nec amplius .XV. noctibus ex eo videtur
septentrio.
MALEA seu MALEUM promontorium Laconie est quod L mil.
passuum infra mare protenditur, adeo undas impellens ut nautas
persegui videatur. Ex quo narratur quod, cum conscendisset
in eo Maleus Tyrrhenorum rex, qui tubam eream primus
invenerat et pyrratica mare infestabat, in eo templum Apollini
consecravit eumque Maleoticum nuncupavit et monti eque a
se nomen imposuit. Alii dicunt Achaie esse montem et quod
|
|