sollicite serviebant, probatis, quorum medicinae aut antidoti regi nichil profecerant, fere 
ab omni salutis spe privatus, tandem ei a quodam cubiculario relatum est quod Stephania 
uxor Crescentii de hoc morbo ultra omnes discrete sentiret. Quam cum rex sibi 
advocari praecepisset, cupiens eam bonis factis bonisque promissis a dolore sedare mariti, 
grandia dona auri et argenti illi repraesentari iussit. At Stephania caute aliquantulum de 
aegritudine eius sciscitans, durum habens sub pectore vulnus, medicinis Galeni aut Ypocratis 
sapientissimi quatinus regem ab inviso morbo liberaret, intromittere se finxit. Igitur 
Stephania cum per duodecim dies regem multis unguentis multisque experimentis fovisset, 
et sola aut cum ancilla intrandi aut exeundi facultatem haberet, videns se iam tempus 
ad vindicandum maritum praeparatum carpsisse, militibus convocatis palatinis quasi magno 
cum conscilio omnibus dixit:  O milites, si salutem quaeritis imperatoris et eius vitam vobis 
necessariam fore videtis, corium cervinum recens atque sanguineum cursu velocissimo mihi 
adducite. Est enim ad salutem regis valde necessarium. Operae pretium est, ut rex huic 
cervino unguentis multis peruncto curiosissime involvatur.  Quod cum milites praecepto 
imperatoris urgente nichil mali suspicantes celeriter implentes corium duxissent, Stephania 
caute et occultissime eum unguentis toxico infuso illico perunxit. Itaque rebus his 
omnibus praeparatis, Stephania studiose haec omnia se agere simulans, veniens ad regem, 
multis militibus astantibus ipsum omnino nudatum corio illo per multum constringens involvit. 
Quo facto Stephania regi silentium imponens, diaetaque ordinata qua rex aleretur, 
ad quendam ducem carissimum se ire medendum simulavit. Et factum est, medicina 
quam ad regis esset vitam putabant, ad mortem inventa est. Quae omnia cum Arnulfus 
vir per omnia curiosissimus seriatim et studiose inquireret, ut Romae gesta erant, cuncta 
in veritate comperuit. Igitur diversarum multarumque rerum in auro et argento ac palliorum 
diversorum mobilibus honustus, visitatis apostolorum reliquiis multisque martyribus, 
quibus Roma usque hodie ornata et honoranda a multis frequentatur populis, nec non apostolico 
salutato, ab eademque urbe discedens, iter quo Mediolanum repedaret aggressus 
est. Interea Arduinus nobilis et marchio altus, locuples in auro, sed scientia parcus, 
armis prudens, ingenioque gnarus, paucis consentientibus Italiae primatibus, Ottone iam 
mortuo quasi furtim in regem surrexerat. Hoc audiens domnus Arnulfus, paucis commoratus 
diebus, sanctae Mariae ac sancti Ambrosii in auro et argento palliis et gemmis diversis 
honoratis ecclesiis, in Ronchalia cum omnibus Italiae primatibus colloquium statuit. 
Ubi cum diverse de regni negotiis tractassent, Arduini spreto dominio, quod malis artibus 
usurpaverat, Henricum I. Teutonicum, scientia illustrem, armis fortissimum militumque 
copiis abundantem ac divitiis affluentem elegit. Itaque Henricus I. convocatus est, 
veniens in Italiam, fretus domni Arnulfi aminiculis, imperium Romanum hostibus fugatis 
viriliter rexit et tenuit. 
20. Veniens autem Heribertus Arnulfi successor secundi, viribus fortis atque fortiori 
insistens tempore, divina pollens scientia saecularique ingenio astutus, ad universa restauranda 
quae archiepiscopatus quorumdam vitio inepte amiserat ecclesiastica sollicitus, infulis 
praefulgens episcopalibus, cathedrae Ambrosianae sedibus viriliter resedit. In cuius 
tempore fames non tamen terribilis per viginti tenens Italiam annos, populos universos 
invadens graviter arripuit. At contra beatus Heribertus divina intrinsecus motus misericordia, 
videns pauperes egenosque tantos, orphanorum ac viduarum copiam immensam, 
convocari ad se quinque pistoriae artis magistros praecepit. Quibus convocatis 
pauca divina eloquia, ut illos in Dei servitio animaret aperuit; et illis mercede pactus 
divina ob iura imperavit, ut die omni ac nocte, quamdiu fames in Italiae partibus maneret, 
omni alio labore intermisso, operi curialiter insisterent, quatinus mixturae panes et 
cereris octo milia per diem unamquamque sumo in mane suis consignarent ministris. Quin 
etiam cocos repraesentari ad se domesticos faciens imperando praecepit ut, leguminibus 
a ministris receptis, et octo fabarum modios elimosynariis studiose ac curiose omni die in 
mane repraesentarent. Insuper autem omni mense circa Kalendas nummos multos ac novas
  |  
  |