inducias spernere et in consueta nequicia pertinaciter stare cognouimus,
sicut dignum erat sacrilegos et ministros ac membra
diaboli a communione et corpore totius ecclesie separauimus,
et regem ut eos a domo sua, a consiliis, et omni communione sua
sicut excommunicatos expelleret admonuimus.
Interim uero, ingrauescente contra regem Saxonum causa,
cum uires et presidia regni ex maxima parte a se deficere uelle
conspiceret, iterum direxit nobis epistolam supplicem et omni
humilitate plenam, in qua omnipotenti Deo ac beato Petro ac
nobis ualde se culpabilem reddens preces etiam obtulit ut quod
ex culpa sua in ecclesiasticis causis contra canonicam iusticiam
et decreta sanctorum patrum deliquisset, nostra apostolica prouidentia
et auctoritate corrigere studeremus, atque in eo suam nobis
per omnia obedientiam consensum et fidele promisit adiutorium.
Hoc idem etiam postea a confratribus et legatis nostris Huberto
Prenestino episcopo et Geraldo Ostiensi episcopo quos ad illum
misimus ad penitentiam susceptus, in illorum manus per sacratas
stolas quas in collo tenebant repromittendo confirmauit. Deinde
post aliquot tempus commisso cum Saxonibus prelio rex pro
uictoria quam adeptus est tales Deo grates et uictimas obtulit
ut uota que de emendatione sua fecerat continuo frangeret, et
nichil eorum que nobis promiserat attendens excommunicatos
in suam familiaritatem et communionem reciperet et ecclesias
in eam quam consueuerat confusionem traheret.
Qua de re graui dolore perculsi, quamquam post contempta
celestis regis beneficia pene omnis spes correctionis eius nobis
ablata sit, adhuc tamen animum eius temptandum fore decreuimus,
magis cupientes eum apostolicam mansuetudinem audire quam
experiri seueritatem. Itaque misimus ei commonitorias epistolas
ut meminerit quid et cui promiserit, ne credat se posse fallere
Deum cuius quanto prolixior est patientia tanto seuerior est cum
iudicare ceperit ira, ne inhonoret Deum honorantem se, ne
potentiam suam ad Dei contemptum et apostolicam temptet
extendere contumeliam; sciens quoniam 'superbis Deus resistit
|
|