ipsius apostolos fiduciam nostram alibi non habemus nisi in vestram praeclaram
excellentiam. Tu enim post Deum nobis refugium, christianissime rex, tu
cum Dei brachio firma existis opitulatio, et vestri a Deo confortati regni severitas
nostra est inmensa laetitia, quoniam tam nos quamque universus noster populus istius
provintiae – divina vos satisfaciat maiestas – firmi atque inmobiles in vestra caritate
ac dilectione et regni vestri a Deo protecti Francorum amoris constantia permanentes
permanebimus, et nullus nos poterit humanus favor aut terror a vestri amoris dulcedine
caritatisque affectu separare, sed una nobis erit in vestro amore vita ac mors.
Quia vero innotuistis: ob hoc vos praesentes direxisse missos, ut agnoscere per
eos valuissetis, utrum nobis a parte Langobardorum plenariae facte fuissent iustitiae
an non, ipsi omnino cause meritum comperti sunt et callidam versutiam atque solite
falsiloquam propositionem eorumdem vestrorum nostrorumque emulorum agnoverunt,
eisque ad vos revertentibus Deo propitio, vestris propalabunt in auribus. Eis denique
de singulis quae a vobis iniuncta habuerunt nobis referentibus, singillatim de omnibus
responsum reddentes, in eorum posuimus ore, quae vestrae excellentiae suggerere
debeant; effectum ex hoc a vestra adhipisci obtantes excellentia.
Deus autem omnipotens de throno suae maiestatis super vos regnumque vestrum
atque amantissimam coniugem, praecelsam reginam, spiritalem vero commatrem
nostram, atque dulcissimos, vestros quidem carnales natos, nostros autem spiritales
filios, nec non et super universum Francorum populum respicere dignetur et sui
brachii dexteram super vos extendat atque victorias vobis de caelo concedat omnesque
adversarios ante faciem vestram prosternat et praesentem vitam longo senio et futuram
beatitudinem vobis tribuat perenniter possidendam.
Deus te incolomem custodiat, excellentissime fili.
-------------------------------------------------------------------------------------------------------------
PAULUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, PRECELLENTISSIMO FILIO
PIPPINO, REGI FRANCORUM ET PATRITIO ROMANORUM, ET PER EUM
VENERABILI MONASTERIO BEATI SILVESTRI CONFESSORIS CHRISTI
ATQUE PONTIFICIS VEL CUNCTE MONACHORUM CONGREGATIONI NUNC
ET IN POSTERUM ILLIC CONSISTENTIUM IN PERPETUUM.
Salubri providentia, quicquid venerabilium locorum requirit utilitas, illis nimirum
committendum credimus esse personis, quibus divinae inlustrationis gratia diffusa, ea,
quae pertinent ad laudem redemptoris nostri et ad maximum redintegrationis statum
sanctorum locorum pertinere monstratur, totis conatibus perficere nituntur. Et quoniam
|
|