X 12
Orta inter .. ex parte una et .. ex altera materia questionis dominus papa nobis causam commisit
eandem fine debito terminandam. Cumque partes comparuerint coram nobis, terminum peremptorium
de procedendo in causa ipsa eisdem duximus prefigendum, in quo predicti I. et alii superius
nominati coram nostra presentia comparere contumaciter neglexerunt, nec alius etiam comparuit
pro eisdem, qui eos defendere vellet vel ipsorum absentiam excusaret, post terminum diutius expectati
<sunt>, parte ipsius .. instante et eorum contumaciam accusante, propter quod eos reputamus
contumaces. Quia vero nil humilibus prodesset obedientia, si superbis contumacia non obesset, nos
propter huiusmodi contumaciam manifestam predictos I. et alios excommunicamus in scriptis.
X 13
Iudici.
Cum dominus papa in causa, que inter .. et .. vertitur, nos dederit auditorem et dicti .. legitime
citati coram nobis non comparuerint nec idoneum miserint responsalem, qui eos defendere vellet
vel ipsorum absentiam excusaret, diutius post terminum expectati, nos propter contumaciam manifestam,
cum altera pars instaret, excommunicationis sententiam quantumlibet mandaverimus publicari.
Nondum tamen aliquis idoneus nec instructus procurator comparuit pro eisdem nisi quidam
cum insufficienti mandato, qui potius illudere quam velle stare iudicio videretur. Licet igitur crescente
contumacia crescere debeat et pena, maxime cum benignitas attrahat ad parendum, quos contumacia
sic retraxit, vobis, qua fungimur, auctoritate mandamus, quatenus recepta prius ab eodem ..
idonea cautione de stando iuri et de reficiendis alteri parti expensis, quas ipsa subiit ob contumaciam
eorundem, peremptorium eis terminum ex parte nostra decem dierum a receptione presentium
prefigatis, in quo etc. Alioquin ipsos excommunicatos publice nuntietis et faciatis etc.
X 14
In causa, que vertitur inter .. ex parte una et .. ex altera super .. negotio, nos dominus papa dedit
partibus auditorem. Verum quia lite in nostra presentia legitime contestata et factis positionibus et
responsionibus subsecutis ad eas per ea, que fuerunt hinc inde preposita coram nobis, non potuit de
causa ipsa plene liquere, discretioni vestre mandamus, quatenus testes, quos utraque pars super articulis
vobis cum interrogatoriis sub sigillo nostro transmissis, nec non privilegia, instrumenta et alia
documenta, que infra tres menses a receptione presentium voluerit producere coram vobis, per vos
vel per alios neutri parti suspectos prudenter recipere ac testes ipsos iuxta eadem interrogatoria diligenter
examinare curetis, depositiones omnium predictorum testium fideliter in scriptis redactas ac
etiam tenorem privilegiorum et instrumentorum ipsorum de verbo ad verbum cum dictis articulis et
interrogatoriis sub vestris inclusas sigillis ad nostram presentiam quantocius transmissuri et significaturi,
que et quanta fides privilegiis et instrumentis predictis fuerit adhibenda. Partibus autem eisdem
prefigatis terminum peremptorium competentem, quo per se vel procuratores idoneos compareant
coram nobis iustam, dante Domino, sententiam recepture. Testes autem, qui fuerint nominati etc.
Quod si non omnes etc.
|
|