bonum. Scias namque quoniam nuncius ipse est qui
aptat verba et dissipat, et differre facit negocia et ea appropinquat,
et addit in rebus et diminuit, et ipse est qui suis
verbis attrahit corda hominum et ea reprimit, et ipse est qui
exasperat corda suis malis verbis.
Et exurgens nuncius in nocte in qua erat plenilunium, (et)
iuit ad locum in quo erant elephantes. Et cum accederet prope
locum, cogitauit in mente dicens: Ego sum minimus corpore
et tener ossibus; timeo ne, [si] introuenero eis, forte conculcabit
me aliquis eorum et interficiet me. Nam dicitur in parabolis
quoniam quicumque transit super serpentem aut
animal venonosum, dignum est vt suo morsu venenoso interficiatur.
Expedit me tamen ascendere ad montem excelsum
et inde loqui eis que voluero. Et ascendens ad montem, vocauit
regem elephantum proprio nomine et ait ad eum: Luna
mittit me ad te, et nulla est culpa nuncii que refert, siue
bona sint, siue mala, etsi aspere loquatur, cum lator sit verborum
et non intersit eius nisi tantummodo referre que sunt
sibi commissa. Et respondens rex elephantum dixit ei: Quid
mihi luna significat? Et ait ad eum: Luna dicit: Quoniam vir
fortis [est] confidens in fortitudine sua, aliquando inducit
eum fortitudo sua pugnare contra illum qui melior est ipso
et potentior, ita vt eius virtus sit sibi impedimentum et sua
potentia laqueus pedum suorum. Tu autem cum scies predominium
tue fortitudinis super feris et bestiis, non sufficit
tibi illud; sed temptauit cor tuum venire ad turbam leporum,
que sunt circa fontem meo nomine nuncupatum et qui
sunt populus meus et gens mei imperij, et dissipa[s]ti et interfecisti
de ipsis et dir(r)uisti(s) cauernas suas, et potas
aquas suas et deuoras pascua eorum, et egisti contra eos
multa mala, et socii tui. Nunc autem iniungo tibi ne hoc
amplius facias. Quod si de cetero hoc feceris, tuos faciam
|
|