Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 117


Anno Domini CCCX. Constantius et Galerius, qui prius cesares erant, creantur
augusti et diviserunt orbem, et Constantius Ytaliam, Gallias et Affricam, Galerius vero Ylliricum,
Orientem et Asiam obtineret; sed Constantius, vir egregius et civilis, fisco divitias non
accumulans, dicens publicas opes melius a privatis haberi quam intra unum claustrum servari,
solis Gallis voluit esse contentus; amicus fuit Christianorum, quos in sua religione consistere
concessit. Obiit autem Eboraci et inter divos relatus est. Reliquit vero tres notandos
filios, scilicet Constantinum de Helena concubina et Dalmatium et Constantium de Theodora
uxore legitima. Dalmatius genuit alium Dalmatium, Constancius vero Gallum et
Iulianum, sed Constantinus concubine filius successit ei, rex in Britania factus. Galerius, vir
militaris, in Yllirico moratus duos cesares fecit, Maximinum, quem prefecit Orienti, et Severum,
cui dedit Ytaliam. Sed interim Maxentius filius Herculii Maximiani Rome a pretorianis augustus
appellatur. Veniens ergo Severus in Ytaliam a Galerio missus Urbem obsedit, sed a militibus
desertus est et fugiens Ravennam interfectus est. Respiravit Herculius Maximianus ad resumendum
fastigium, intendens nudare filium. Profectus est igitur ad Constantinum, cui Faustam
filiam dederat in uxorem. Sed et cum eum interficere vellet, detectis insidiis per filiam,
que viro detexit, fugit Herculius Marsiliam, ubi mortuus est. Per idem tempus Galerius
fecit Licinium imperatorem, imperii sibi consortem. Sicque Galerio defuncto res
publica a quatuor imperatoribus regebatur, Constantino, Maxentio, Licinio et Maximino. Maximinus
persecutione facta in Christianos moritur aput Tharsum, sicque Licinius solus obtinuit Orientem.
Constantinus autem, cum iam regnasset V an[nis], affectavit tocius orbis imperium;
et cum sollicitus esset, quem deum in bello haberet auctorem, in VI° anno regni sui congregata
multitudine barbarorum super Danubium contra eum, vidit in somnio crucis signum
in celo splendere et audivit sibi dici Grece: “toitoninica”, quod Latine sonat: “In hoc
vince”. Iussit igitur hoc signum ex auro et preciosis lapidibus fabricatum in vexillo et armis
portari. Fretus igitur hoc signo et sacerdotum consilio, qui dicebant ei, quod Christus
in hoc signo vicit mortem, diabolum et infernum et victoriosus celos ascendit, audacter
congressus est et obtinuit; veniensque Romam movit bellum adversus Maxentium et vicit
eum et occidit aput pontem Milvium; et ita Constantinus Roma potitus est et Italia. Adhuc
Dioclecianus vivebat, et in villa sua moritur et solus omnium privatorum inter deos refertur.
Licinius orientalis imperator Christianos persequitur; sub quo Basilius Pontinus episcopus
martyrio coronatur; sed demum Thesalonice privatus occiditur. Constantinus ergo monarcus
effectus est, qui tres filios, scilicet Constantinum, Constantium et Constantem, cesares instituit,
qui preessent Galliae, Orienti et Ytaliae; de Gothis, Cypris et multis aliis triumphavit;

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio