Petrus Damiani: Epistulae

Pag 139


Dum unum quid quaeritur et aliud invenitur, nequaquam votum
petentis impletur. Paulus nempe conqueritur, quia dum auferri sibi sathanae
angelum postulat, non sibi stimulus carnis, ut petebat, aufertur, sed
quia gratia sibi divina sufficiat, ammonetur. Moyses quoque petiit, ut ei
faciem suam Dominus, qui secum loquebatur, ostenderet, et non optinuit.
Alibi vero, quia Dominus eum in gentem magnam faceret, si ipse vellet,
audivit: Dimitte me , inquit, ut irascatur furor meus contra populum istum,
et deleam eos, faciamque te in gentem magnam . Ad quod Moyses libera
voce respondit: Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non facis, dele me de
libro tuo, quem scripsisti . Hic itaque, quod Moyses nolebat, gratis illi
divina liberalitas optulit, illic, quod anxie flagitaverat, nulla ratione consensit.
Salomon autem in petitione sua dumtaxat utroque felicior extitit,
qui et cor docile, quod volebat, et gloriam atque divitias, quas non petierat,
impetravit. Cui nimirum divina vox ait: Ecce feci tibi secundum ser mones
tuae, venerabilis pater, quia cum iam me senectus incurva deprimeret,
et effeto viribus corpore nutabunda gradientis vestigia sub incertis
gressibus vacillarent, ego ad tuae iussionis imperium animam meam, ut ita
loquar, in manibus meis posui, aestivis adoperta nivibus Alpium prerupta
conscendi, et pro utilitate venerabilis monasterii tui propinqua satis occeano
Galliarum intima penetravi. Pro cuius compensatione laboris hoc
potissimum petii, quatinus incomparabilis ille tuus sanctusque conventus
tecum simul per litteralium adstipulationum michi rata promitteret, quod
per omnes succedentium vicissitudines temporum anniversarium mei obitus

Torna all'inizio