aureis plurimis in gyro dare sonitum in incessu suo, auditum
facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis sue. Pro his
ergo predicabo, ut habeant decimas, et pro his cessabo a missis
conventualibus celebrandis, ut possint oblationes habere quas
ita bene expendunt? Absit, absit! Audi etiam quid de talibus
Dominus mecum sentiat. Dicit enim Iere. V: Numquid super
his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi
non ulciscetur anima mea? Hoc ipsum imprecatur Iere., Tren. I:
Ingrediatur omne malum eorum coram te, et devindemia eos, sicut
vindemiasti me propter omnes iniquitates meas.
Et sic patet solutio ad quinto obiectum de missis sollemnibus
et oblationibus sacerdotum. Ad quod etiam dicimus quod nos
tenemur ex regula nostra facere offitium secundum ordinem sancte
Romane Ecclesie, nec oblationes in missis recipimus. Et detur
quod nullus secularis veniret ad missas nostras, nichilominus
eas sollemniter cantaremus.
Rationabilis responsio bonorum religiosorum contra mordaces suos, qui nituntur
ponere maculam in electis.
Ad sexto nobis malitiose impositum, scilicet quod sumus doniatores,
id est quod libenter mulieres videmus et loquimur dominabus
et in familiari colloquio sumus cum eis, dicimus quod verba
illorum sunt ista, qui ponunt maculam in electis, id est ioculatorum
et hystrionum et illorum qui milites de curia appellantur, qui credunt
se ex hoc de suis lasciviis et vanitatibus excusationem
habere, si aios infamaverint».
Tunc respondit Matulinus et dixit: «In veritate dico vobis,
frater Salimbene, quod verba sunt Liviensis episcopi et non hystrionum;
qui etiam me vidente surrexit a mensa et accepit Bibliam
et ostendit michi in Ecclesiastico IX sic scriptum: Cum aliena
muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum, et
non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam,
et sanguine tuo labaris in perditionem. Et dicebat quod vos fratres
Minores et Predicatores tota die facitis contra istam Scripturam,
|
|