Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 170

Liber II


eiusdem generis rebus. Deinde ostendemus, quid meruerint atque illi virtutum et vitae praemia digna optabimus neque optabimus solum, sed spem quoque eadem de re ostendemus; tum ob cognitam omnibus eius virtutem et probitatem; tum ob temporum principumque naturam; tum ob alias causas, quae in unaquaque persona excogitari possunt. Hortabimur postremo eum et rogabimus, ut ab eo vitae instituto non discedat. Nam et satis magnum praemium recte factorum in praesentia conscientiam esse et in posterum a Deo omni spe aut cognitatione maius atque augustius expectari. Ac si quando separatim est per epistolam optandum, hac ratione, meo iudicio, optandum est. Sin vota nostra cum laude aut gratulatione coniungemus, haec eadem fere, sed brevius contractiusque servabimus. Sed de optandi ratione hactenus.
De praedicendi, interpretandi, opinandique ratione.
Cap. XXIX.
Illa quoque praedicere, coniicere, interpretari et si qua sunt alia eius generis, quae in opinione posita sunt quanque raro per se epistolam aut aliud scribendi genus faciunt possuntque epistolarum magis loci quam genera vocari, tamen et quoniam possunt aliquando per se epistolam facere et habent sub se, ut docebimus, alios atque alios loco, separatim mihi

Torna all'inizio