Exemplum expressive epistole. 
"G. karissimo domno T. fidele servitium. 
Si tui honoris memor esse cupis nec magni etiamque inrecuperabilis  
dampni possessor," Dissolutum "succurre mihi,  
succurre tuo filio perituro , succurre tuis rebus in pernitiem  
usque deductis, ne pigriteris, incunctanter hoc facias. Sic enim  
necesse est. Obsidemur namque a Guidone  Manfredi filio armis  
etiamque victualibus omnino deficientibus." Conduplicatio.  
Succurre, succurre, ergo precamur, alioquin dextram postulabimus  
vel, quod deterius est, sine federe nosmet hostibus largiemur". 
Potest hec vero nimium * protelari epistola secundum diversos  
negotiorum situs. Verumtamen cum sic pro presidio mittitur,  
non diutius convenit immorari, sed festinantia est quodam  
modo insinuanda, ad quam constituendam hii supradicti duo  
colores perutiles esse videntur atque, ut diximus, in hac manerie  
fere omnes convenienter possunt aptari colores tam communes  
quam etiam proprii, prout diversitas negotiorum expressive  
constat epistole. Verumtamen diligenter notandum est, quod inter  
se convenienter satis supradictarum maneries epistolarum  
commutantur, ita scilicet, ut quedam sit assignativa et expressiva,  
quedam expressiva et memorialis, quedam expressiva et proemialis  
atque ita sepenumero expressiva cum omnibus sociatur.  
Quedam quoque memorialis et proemialis, quedam proemialis et  
deprecativa, que similiter fere cunctis sociantur. Itaque iudicande  
sunt epistole secundum earum narrationem; et est institutum  
ita, quod duo vel tria in una quandoque concurrant, nam  
satis reperitur, quod quedam est assignativa et proemialis et expressiva,  
sed tamen secundum structionem descriptionis expressiva  
accipiatur. Immo ita omnis epistola expressiva dici  
potest, quando etiam IIII in una multotiens deprehenduntur,  
quedam enim reperitur assignativa, proemialis, deprecativa,  
expressiva, similiter in aliis.
  |  
  |