Valla Laurentius: Ars Grammatica

Pag 4


Aspicis ut medici pueris absinthia dantes
tingunt cecropio summum cratera liquore
quominus offendat dulcedine tectus amaror
- nam sunt austero plerunque salubria gustu
utque lacertosis pelagi dum cerula verrunt
remigibus levat ille canor quicunque laborem
et se solatur cantando incurvus arator,
sic mihi grammatice placuit precepta
carmine, mollicule demulcerentur ut aures
pectoraque haurirent sensus sub melle salubres
nec nihil iccirco simul admiscere nitoris,
nam nullum fuerit, fuerit nisi carmen amenum.
Imprimis linguam redolens omnino latinam
fiat ut exemplum preceptor et ipse loquendi:
doctor enim malus est in quo sua non radiat lex,
quales iam seclis aliquot plerique fuere
quod libros veterum non evolvere disertos.
Quare agite, o pueri, mecum cantate latine,

1



5




10




15


Torna all'inizio