Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 188


dixi, et quod dicitur de me in domo regis, quia poteris bene
intrare et exire sicut volueris. Postea vero annuncia mihi
omnia. Volo autem quod scias quoniam istud modicum quod
tibi dedi, non [est] quod intendebam per hoc vt propter illud
debeas me iuuare et eruere de periculo in quo sum propter
malum quod fecerim. Verumtamen tibi dedi illud ex
amore qui olim fuit inter te et Kelilam fratrem meum, et quia
de tuo confido consilio et veritate tua ac de tua constantia,
nec aliquem vidi eorum quos reliquit Kelila magis dignum
ad possidendum illud quam te, et propterea volo vt habeas
illud. Et accipiens Resba quod declarat sibi D[imna], iuuauit
sibi significare omnia que audiret a leone in causa sua, et
remisit pecuniam ad domum suam.
Post hoc vero surgens diluculo, Resba iuit ad domum leonis,
inuenitque iudicem et leopardum qui apportauerunt quaternos
ante ipsum. Et cum lecti fuissent ante leonem, mandauit
notario rescribere et tradere eos leopardo. Et mandauit
iudex Dimnam duci et constitui ante curiam et sibi referri
omnia que ipse diceret et que apponerentur ei. Et cum
exissent inde iudex et leopardus de palacio regis, superuenit
mater leonis, et mandauit leo vt legerentur matri sue omnia
acta cause Dimne. Et audiens illa omnia hec verba, cepit loqui
contra filium suum, dicens: Ne displiceat tibi, si forsitan ad
te aspere loquar, quoniam video te non discernentem quid
tibi bonum est aut malum. Nonne monui te, vt non deciperetur
cor tuum in his que audis ab isto inimico mendaci et
deceptore? Consulo autem tibi vt reddas tuum populum ab eo
tranquillum; nam, si vixerit, dissipabit tibi tuum exercitum.
Et exurgens, mater leonis recessit a facie sua iracunda. Audiens
itaque Resba verbum matris leonis exivit de pallacio et

Torna all'inizio