6. DE ORDINE LITTERARVM
1 Ordo litterarum in eadem sillaba uel in diuersis uidetur considerandus.
2 Primum uero de uocalibus et in eadem sillaba
dicendum. 3 Cum in eadem sillaba due uocales, non amittentes
uim littere, sole uel cum consonante iunguntur, diptongum
facere dicuntur. 4 In eisdem igitur sillabis uocales prepositiue
sunt aliis uocalibus a, e, o , subiunctiue e, u . 5 Sunt igitur diptongi
quibus nunc utimur IV , ae, au, eu, oe ; nam ei diptongo nunc non
utimur, quam antiqui pro omni i longa antiquorum Grecorum
more scribebant; inuenitur yi diptongus in Grecis nominibus, ut
"ARPYIA". 6 Diptongus dicta quod duos "ptongos", id est duas
uoces, comprehendat: nam singule uocales suas uoces habent. 7
Ae uero in metro diuiditur et tunc per ai Grece scribitur (ut
"aulai" pro "aule"); nam ai Greca diptongus est, eadem que apud
nos ae (ut "Maia"), sed apud nos cum diuiditur, id est duplex
consonans efficitur, transit in i productam ("quero, inquiro").
|
|