detinent non differatis districtius commonere.
Ceterum si invasa restituere, vel
post restitutionem Monasterium quisquam
vexare praesumpserit, eum, dilatione et appellatione
remota, et excommunicationis
vinculo innodetis, et usque ad dignam satisfactionem,
sicut excommunicatos, faciatis
ab omnibus evitari: solicite provisuri, ut
ita mandatum Apostolicum exequamini,
quod Abbas pro defectu justitiae laborare
ad Sedem Apostolicam non cogatur, nec
vos repulsam debeatis a nobis in vestris
postulationibus sustinere.
Datum Laterani Idus Maji ”.
DE ROCCA SOTI,
Et censu exinde solvendo contra Gentilem
de Rajano.
“ Alexander Episcopus servus servorum
Dei, Veneribilibus Fratribus Oderisio
Valvensi Abrutino et Marsicano Pinnensi Furconensi,
Episcopis et dilectis filiis Capitulo
Teatino, et Abbati Sancti Vincentii, salutem
et Apostolicam benedictionem. Ex transmissa
conquestione dilecti filii nostri Abbatis
Sancti Clementis de Piscaria, auribus nostris
insonuit, quod Gentilis de Rajano censum
debitum Monasterio ejus solvere contradicit,
et parrochialia jura, quae de Rocca de Soti
ipsi de ratione debentur, in suae salutis
periculum tam Clericos, quam laicos reddere
non permittit, nec ejus Ecclesias, pro
ut convenit ordinari. Quoniam igitur laici
ab oppressione Monasteriorum censura sunt
Ecclesiastica coercendi, discretioni vestrae
per Apostolica scripta mandamus, atque
praecipimus, quatenus, si quod nobis propositum
est veritati innititur, praefatum Gentilem
excornmunicationis vinculo astringatis,
et faciatis sicut excommunicatum ab
omnibus evitari, quousque ablata restituat,
et a praefati Monasterii molestatione desistat.
Quod si nec sic resipuerit, in terra ejus,
quandiu praesens fuerit, divina prohibeatis
Officia celebrari. Quod si omnes haec exequi
nequiveritis, duo aut tres vestrum ea
nullius obstante gratia, vel timore nihilominus
exequantur.
Datum Tusculani septimo Idus Februarii. ”
Pro quibusdam Possessionibus Monasterii
Sancti Clementis in Pinne et
Aprutino.
“ Alexander Episcopus servus servorum
Dei, venerabilibus Fratribus Abrutino,
et Pinnensi Episcopis, salutem et Apostolicam
benedictionem. Significavit nobis dilectu
filius noster Abbas Sancti Clementis de Piscaria,
quod quidam Parrocchiani vestri Roccae de Malatino,
Transmundus de Rocca. Adam Rocca de
Troya, et filius Aton. Theod. occasione
patronatus, quem in suis Ecclesiis asserunt
se habere, bona eorum diripiunt, et Clericos
depraedantur, cum nullum jus habere
perhibeantur. Adjecit etiam, quod quidam
eorum in Monachum quendam eorum et
Presbyterum manus violentas injicere ausu
temerario praesumpserunt. Quoniam igitur
damnum Ecclesiarum, et insolentiam laicorum,
clausis nolumus nec debemus oculis
|
|