Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 31


auda<c>iam, arreptum cornibus iugulo morti tradidit et suo aureo
spoliat uestimento, grates exinde diis reddens, per quos cum
uictorie gloria et absque sue detrimento persone est predictum
uellus aureum consequtus.
Ditatus igitur Iason aureis spoliis, ad insule litus letus accelerat,
cymbam intrat, et remorum ductu se contulit ad maiorem insulam.
In cuius litore ipsum Hercules predictus et eius socii desiderabiliter
expectabant. Hunc igitur postquam descendit in terram cum
multa ilaritate suscipiunt et de eius incolumitate diis humiles grates
reddunt, cum eum sospitem numquam habere putassent. Iason
autem cum eisdem ad regis Oetis regiam se contulit. Et ut peruenit
ad eum, rex Oetes eum fictitia iocunditate recepit. Nam inuidit
sibi de tanta uictoria et doluit de seipso tantis diuitiis spoliato.
Quem iuxta se sedere iussit Oetes quod velit uulgus mo<n>strum
aurei uelleris inspecturum. Miratur in ipsius uelleris aspectu
uulgus sed potius admiratur de tanta uictoria Iasonis quomodo
potuisset statuta deuincere dei Martis.
Medea uero gratis exillarata successibus uisura Iasonem demum
accedit. Cui, si licuisset, in aspectu multorum multa per oscula
blandimenta dedisset, et rege mandante iuxta Iasonem quasi pudibunda
consedit. Quem Medea tenui sono uocis furtiuis uerbis
alloquitur ut veniente noctis umbraculo securus ad eam accedat.
Quod Iason se desiderabiliter impleturum humili et submissa uoce
respondit. Noctis igitur tenebris toto orbe diffusis, Iason Medee
peruenit ad cameram, ea mediante thalamum intrat, et ambobus in
thalamo uoluntarie constitutis, post multa uoluptatis solatia tandem
de recessu comuni et preparatione ad recessum multa inter
se unanimiter contulerunt. Sicque ad Medee suasum Iason in
Colcos per unius mensis spatium moram traxit. Demum uero
temporis opportunitate captata, Iason et socii cum Medea ab
eadem insula furtiue recedunt, a rege Oete licentia non petita.

Torna all'inizio