Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 151

libro IV


3) hoc modo: 'Rogo vos quadnus michi dignemini taliter providere quod vestro beneficio fultus thesaurum scientie quam desidero valeam adipisci0'. Ecce petitioni adiungitur affrmativa conclusio. (4) Si autem dicam: 'Rogo vos quatinus michi necessaria tribuatis ne cogar a studio resilire' modo petitionem sequitur negativa. (5) Condictionalis est que per signum condictionale conficitur, ut si dicam: 'Quod si feceris a tuo servitio non desistam'. (6) Alie sunt causales et condictione carentes, hoc modo: 'Nichil enim posset michi contingere quod acceptabilius reputarem'.
43 (1) DE SIGNIS CONCLUSIONUM.
(2) Conclusio quidem ex petitione pendet et quantum ad sententiam et quantum ad orationis continuationem. Unde aliqua pars debet intervenire media cuius vinculo coniungantur. (3) Potest ergo ibi participium eleganter existere, ut si dicam: 'Rogo vos quatinus indigentie mee dignemini subvenire, scientes quod sine vestro auxilio non possum in studio commorari'. (4) Quandoque interponitur aliqua particula circa finem petitionis que alteram introducit, scilicet 'adeo', '<taliter>', 'tantum', 'ita', cui postea respondebit alia pars in principio conclusionis posita, (5) ut si dicam: 'Rogo vos quatinus michi vestrum patrocinium michi taliter conferatis quod vestro possim auxilio scientian quam desidero adipisci'.

Torna all'inizio