Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 239


immediate ordinantur ad nutritionem propter bonum
personae propriae, et ad generationem propter conservationem
speciei, sicut communitas domus. nam si praedictae
communitates ordinantur ad nutritionem, et ad generationem;
hoc est, prout ex bonitate earum consurgit
bonitas ipsius domus: ipsa enim domus est inde melior,
sic est in bono vico, vel in bona civitate, aut in bono regno.
Si ergo homo magis est naturaliter animal domesticum,
quam politicum: cum prima communitas ipsius
domus sit coniunctio viri et uxoris, sequitur ex parte
ipsius communitatis humanae, quod homo magis sit animal
coniugale quod politicum; et quod homo magis sit communicativum
communitate coniugali, quam communitate
vici civitatis, et regni: quia domus, cuius regimen primum
est coniugale, est prior vico, regno, et civitate. Hanc
autem rationem tangit Philosophus 8. Ethic. dicens: Homo
enim natura magis est coniugale animal quam politicum,
quanto domus est prior et magis necessaria civitate.
Secundo homo est naturaliter animal coniugale ex
parte procreationis prolis. Nam illud maxime videtur
naturale, ad quod homo habet naturalem impetum: quare
cum homo et omnia animalia naturaliter inclinentur, ut
velint producere sibi simile, quia in hominibus hoc debite
sit per coniugium, homo naturaliter est animal coniugale.
Hanc autem rationem tangit Philosophus I. Politicorum,
et 8. Ethicorum, ubi probat coniugium competere
homini secundum naturam, quia naturale est homini,
et omnibus animalibus, habere naturalem impetum
ad producendum sibi simile. Tertia ratio sumitur ex parte
operum: quia (ut dicitur 8. Ethicorum) confestim enim
divisa sunt opera viri, et uxoris. opera enim viri videntur
esse in agendo, quae sunt fienda extra domum: opera
vero uxoris in conservando suppellectilia, vel in operando
aliqua intra domum. ponentes ergo propria ad commune,
ut cum uxor propria sua ordinat in bonum viri, vel

Torna all'inizio