diuersis excruciati poenis de corpore migrauerunt. Eos tamen in
numero martirum computat et saluos credit aecclesia, per illud
testimonium Domini quo dicitur: ʻQui me confessus fuerit coram
hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in
caelo.ʼ Infantem quoque non baptizatum, si morte imminente
urgeatur, a fideli laico si praesbiter desit baptizari posse canones
precipiunt; nec eum tamen si statim moriatur a consortio fidelium
seiungunt. Necesse est ergo predictam Domini sententiam sic
intelligi, quatinus fidelis quisque diuini misterii per intelligentiam
capax carnem Christi et sanguinem non solum ore corporis sed
etiam amore et suauitate cordis comedat et bibat: uidelicet amando
et in conscientia pura dulce habendo quod pro salute nostra
Christus carnem assumpsit, pependit resurrexit ascendit, et
imitando uestigia eius, et communicando passionibus ipsius in
quantum humana infirmitas patitur et diuina ei gratia largiri
dignatur. Hoc est enim uere et salubriter carnem Christi comedere
et sanguinem eius bibere. Quam sententiam in libro De
Doctrina Christiana beatus Augustinus exponens sic ait: ʻFacinus
uel flagicium iubere uidetur. Figura ergo est precipiens passioni
dominicae communicandum esse, et suauiter atque utiliter in
memoria recondendum quod pro nobis caro eius uulnerata et
crucifixa sit.ʼ Figuram uocat figuratam locutionem; neque enim
negat ueritatem carnis et sanguinis Christi, quod plerisque scismaticis
uisum est et adhuc non cessat uideri. Et Dominus in euangelio:
ʻQui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum in
me manet et ego in eo.ʼ Quod exponens beatus Augustinus ait:
ʻHoc est nanque carnem Christi et sanguinem salubriter comedere
et bibere: in Christo manere et Christum in se manentem habere.ʼ
Nam et Iudas qui Dominum tradidit cum ceteris apostolis ore
accepit; sed quia corde non comedit iudicium sibi aeternae
damnationis accepit.
Quaestiones secularium litterarum nobis soluendas misistis, sed
episcopale propositum non decet operam dare huiusmodi studiis.
|
|