Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

13


quod post Iudicium cessabunt omnes lingue, sola hebrayca remanebit,
ut sicut prima, ita remaneat ultima. unde etiam
quidam dicunt quod ista lingua est homini naturalis, quia Adam
in sua creatione eam accepit. et ideo dicunt quod si aliquis infans
in aliquo loco nutriretur, ubi nullos loquentes audiret, ille,
cum crevisset, lingua hebraica loqueretur. sed illud fabulosum
est, quia talis puer nulla lingua loqueretur, ex eo quod loqui
aliqua lingua non est a natura, sed ab humana arte.
per processum autem temporis, hedificata Babilonia, plures

Torna all'inizio