Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1114


Praeterea, homo est nomen speciei. Sed species et genera sumuntur a forma
totius; forma autem totius resultat ex compositione partium. Cum ergo anima et
corpus non fuerint in illo triduo ad invicem composita, Christus non poterat
dici homo.
Praeterea, vivum est superius ad hominem, ut dicitur in lib. de Causis,
mortuum autem opponitur vivo. Sed Christus erat mortuus. Ergo non erat homo.
Solutio
Respondeo dicendum, quod opinio fuit Magistri, et etiam Hugonis de Sancto
Victore, quod Christus in illo triduo fuit homo; sed ad hoc
movebantur diversis viis. Hugo enim dicebat, quod tota personalitas hominis
est in anima, et in ipsa erat homo proprie loquendo: et ideo anima post mortem
potest dici homo non solum in Christo, sed etiam in aliis hominibus. Haec
autem positio non potest esse vera: quia postquam aliquid est completum in
specie sua et personalitate, non potest ei advenire aliquid, ut componat cum eo
naturam aliquam; sed vel adiungitur ei in persona, et non in natura, quod est
singulare in Christo; vel adiungitur ei accidentaliter. Unde ex hac positione
sequitur quod vel ex anima et corpore non efficiatur una natura; et sic anima
non erit forma corporis, nec vivificabit corpus formaliter: vel iterum quod
anima adiungatur corpori accidentaliter, ut nauta navi, vel homo vestimento,
sicut dicebant antiqui philosophi; quorum Plato, ut Gregorius Nyssenus
narrat, dicebat, quod homo non est aliquid compositum ex
anima et corpore; sed est anima utens corpore.
Et quia haec inconvenientia sunt; ideo Magister non voluit quod alii post mortem
essent homines, sed solum hoc voluit de Christo: quia etiam post mortem
anima et corpus aliquo modo manent unita in Christo, inquantum utrumque
manet unitum verbo. Sed haec etiam positio non potest stare, si proprie accipiatur
hoc nomen «homo», propter duas rationes. Primo, quia ad hoc quod sit
homo, oportet quod sint anima et corpus coniuncta ad constituendum naturam
unam; quod fit per hoc quod informatur anima; quod in illo triduo non fuit.
Secundo, quia recedente anima, illa caro non dicebatur nisi aequivoce caro;
unde nec illud corpus erat humanum corpus, nisi aequivoce. Et ideo omnes
moderni tenent, quod Christus in triduo non fuerit homo.
Sciendum tamen, quod Magister non voluit quod Christus in triduo illo diceretur
homo, nisi aequivoce; unde dicit, quod non secundum eamdem rationem
dicebatur homo post mortem, sicut ante, vel sicut alii homines: et secundum
hoc ex opinione Magistri non sequitur aliquod inconveniens secundum rem:
quia secundum Philosophum, 4 Metaph., non est inconveniens ut quod
nos dicimus hominem alii dicant non hominem quantum ad convenientiam
nominis; sed solum est improprietas in modo loquendi: quia non est in usu
huius nominis «homo» quod significet corpus et animam divisam.

Torna all'inizio