domus, opotet communitatem domesticam sive
domum quid naturale esse. reges ergo et principes decet
scire gubernare domestica, et regere familiam sine
domum, non solum inquantum esse debent viri sociales
et politici, quia sic scire gubernationem domus pertinet
ad omnes cives: sed spectat specialiter ad reges et principes,
quia sicut regnum vel civitas praesupponunt esse
domum, sic regimen regni et civitatis praesupponit notitiam
regiminis domus, et personae propriae: nunquam
enim quis debitus rector regni vel civitatis efficitur, nisi
se et suam familiam sciat debite gubernare. Quare si
specialiter spectat ad reges et principes regore regnum
et civitates, specialiter spectat ad eos, ut sciant domum
propria gubernare, et ut cognoscant quae et qualis est
communitas domus ut se habet ad regnum et civitatem,
ut est in praesenti capitulo declaratum: nam per hoc magnam
viam habebut ad investigandum regimen civitatis
ed regni. Est tamen diligenter notandum quod licet
quodam speciali et excellenti modo ad reges et principes
spectat intendere bonum regni et principatus: attamen
huiusmodi bonum intendere spectat ad unumquemque
civem, et ad quemlibet incolam civitatis; quia bonum
regni est bonum omnium civium, et omnium existentium
in regno. Ergo sum quia quilibet studere debet ut
sit dignus regere et principari, tam etiam quia spectat ad
omnes cives intendere bonum regni: spectat ad unumquemque
civem scire regere domum suam, non
solum inquantum huiusmodi regimen est bonum
proprium, sed etiam prout tale
regimen ordinatur ad bonum
commune, ut ad bonum
regni et civitatis.
|
|