Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 96


"Cedri non fuerunt alciores illo in paradiso; abietes non adequauerunt
summitatem eius; platani non fuerunt equales frondibus illius;
omne lignum paradisi preciosum non est assimilatum pulchritudini
eius. " Ideo speciosum fecit eum Deus et prefecit multorum legionibus
angelorum. Hic elatus superbie pondere cum dixit "Ponam
sedem meam ab Aquilone et ero similis altissimo, " statim ab eterna
benediccione cecidit cum legionibus suis et dyabolus et dyaboli facti
sunt. Vnde dyabolus, id est deorsum fluens. De hoc dictum est,
"Quomodo cecedisti, stella matutina, de medio lapidum ignitorum?"
Et cecidit Lucifer, qui in paradyso deliciarum nutritus est, et vulneratus
a Morte ad inferiora descendit. Vnde et Christus in
euangelio sancto suo, "Vidi, " inquit, "Sathanam quasi fulgur
de celo cadentem. " Hic fuit ille Leuiathan. Et quia plerisque
materia non est nota, ideo sub compendio de eo dicere decreuimus in
hoc loco. Scripsit enim Ysidorus Ethimologiarum quod Hebrei
Hebrea uoce uocant illum Bemoth, quod Latina lingua sonat animal
brutum. Est enim spiritus malus immundicie et spurcicie
plenus, et ideo Deus ab ipso principio deieccionis eius conuertit ipsum
in animal brutum, id est in serpentem tortuosum, et cum sit
immense magnitudinis dictus est draco. Et de hoc sentit Dauid,
"Hoc mare magnum et spaciosum" et cetera; deinde subiunxit,
"Draco iste quem formasti ad illudendum ei" et cetera. Dictus
est autem Leuiathan secundum Ysidorum serpens de aquis.
Vnde legitur in Apographia beati Brandani, dum nauigaret per
occeanum, idem sanctus uidisse eum mire longitudinis, et spaciositatis
in profundum occeani deiectum et inclusum in eo usque ad
diem iudicii iussu Dei. Ideo enim dicitur tortuosus et esse in hoc
mari quia in huius seculi mari dyaboli uolubili uersatur astucia ad
decipiendum animas miserorum. Hic est ille Leuiathan qui factus
serpens, a sue deieccionis principio inuidens glorie primorum parentum
nostrorum, ausus est uoluptatis paradisum intrare, et erectus
gradiens sicut homo primos parentes nostros cecis temptacionibus,
uicio preuaricacionis, affecit, vt facti mandati Dei intrepidi transgressores

Torna all'inizio