Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 56


per triduum patentibus subiecta periculis, quarto die cessauit tempestatis
angustia et uentorum furor destitit mitigatus. Placantur
maria, quiescunt fluctus, et nauigantes ipsi a mortis laqueis iam
erepti spiritum confortationis assumunt, sic quod nauigantibus
ipsis recto dyametro subsequenter ad oras Troyani portus adueniunt.
Et eis descendentibus in terram optatam passu celeri ante omnia se
conferunt ad templa deorum, ubi eorum uota supplices diis soluunt,
sic quod Anthenor, post uictimas diis oblatas et post sacrificia de
more libata, ad magnam Priami regis regiam in comitiua multorum
de suo redditu ualde letantium incolumis et sospes accessit.
Consedente igitur rege Priamo cum suorum comitiua maiorum,
astantibus etiam quam pluribus aliis et eius filiis antedicitis, Anthenor
refert et recitat quicquid sibi in Grecia successerat seriatim.
Narrat enim graue sibi responsum factum a Pelleo, minaces
iniuras a Thelamone sibi datas, Castoris et Polucis obprobriosa
responsa, duros et asperos a Nestore sibi timores incussos. Que
omnia postquam audiuit rex Priamus, turbatus est ualde et dolore
torquetur inmodice, senciens legatum suum in Grecia sic obprobriose
receptum, et de recuperatione sororis sue factus est quodammodo
desperatus.
[Incipit liber sextus de consilio facto per Paridem apud
Greciam profecturum. ]
Postquam uero rex Priamus per legationem Anthenoris factus
est certus de Grecorum odio quod Greci tot continuatis temporibus
aduersus eum et suos adhuc feruoribus uiuacibus confouebant, et
quod ad restitutionem sororis sue Exione Grecorum animos non
potuit demulcere, in suorum propositorum exordiis magis totus ardenter
incaluit, et ad mittendum in Greciam gentem suam, multo
nauigio conquisito, in offensionem Grecorum uiuacibus curis totaliter
anhelauit. Set dic, rex Priame, quis fatorum casus infelix ad
tante infelicitatis audaciam tue quietis animum instigauit ut frenare
proprios animi motus tui, licet non sint in hominis potestate,
per matura consilia minime potuisses, ut, dum licebat, abstraheres

Torna all'inizio