quandoque in eius carmen: nihil gravius vidi unquam, nihil magis
pium magisque religioni accommodatum. Cupio vehementer
videre opus ab eo de optimo genere moriendi nuperrime absolutum,
in quo audio omnia divine ab eo disposita.
Sed ad externos redeo, offertque se mihi ultro Theodorus Gaza,
de quo propemodum dici potest quod et Apollonius ille de Cicerone
olim dixisse fertur, ademptam ab illo Graecis eloquentiae laudem,
nunc contra graii sanguinis hominem Latinis ademisse.
Nihil eo viro cultius, nihil castius, nec vereor ne ambitione id a
nobis dictum videri possit. Fuit ille graecus, ut dixi; verum quum
|
|