Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 180


sedem apostolicam ualde turbatam, nam uno eodemque tempore supradicti Theophilus qui
et Benedictus, et Siluester qui et Iohannes Sabinianus, et Gregorius qui et Iohannes Rauennas,
Romanum non regebant set uastabant pontificatum. Tunc imperator ipse conuocatis
episcopis atque ordinis utriusque uiris religiosis ac catholicis, sinodum congregari iussit, in
qua statim canonibus exquisitis, hii tres dampnati et exilio religati sunt, nullus enim eorum
amplius iure poterat episcopari. Et tunc a clero et populo canonice Clemens electus est,
ipso imperatore — quemadmodum in canonibus statutum est — assensum prebente. Qui consecratus
sedit papalem cathedram mensibus VIIIJ; iste quoque Henricum coronauit imperatorem.
Defuncto itaque Clemente Damasus electus et consecratus est, cuius electioni predictus
imperator assensum prebuit, seditque Damasus dies XX. Imperator autem ipse usque Capuam
uenit terram pro tempore sibi componens, et sic reuersus est anno Domini MXLVIJ indictione
XV.
Hoc autem tempore comprehensum est oppidum Stuni a Garangis in mense Octubris et
in mense Decembris depopulauerunt Liccie. Et in mense Iunii Benedictus papa per poculum
ueneni occidit papam Clementem.

Torna all'inizio