ARTICULUS 8
Utrum homines assumantur ad ordines Angelorum.
Ad octavum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homines nunquam ad ordines Angelorum assumantur. Quia,
secundum Dionysium, distinguuntur quatuor gradus rerum,
scilicet intellectualium, in quo comprehenduntur Angeli; rationalium, in quo
sunt homines; sensibilium, in quo sunt bruta animalia; et existentium, in quo
sunt res insensibiles. Sed sensitiva nunquam possunt pertingere ad gradum
rationalium. Ergo rationalia nunquam possunt pertingere ad gradum intellectualium;
et ita homines non assumuntur ad ordines Angelorum.
2. Praeterea, plus distat natura hominis a natura Angelorum, et praecipue
superiorum, quam natura unius Angeli a natura alterius. Sed Angelus inferioris
naturae non fuit capax illius doni per quod superiores ordinantur in suo ordine;
nec breviter Angelus unius ordinis potest pertingere ad superiorem ordinem.
Ergo videtur quod nec homines ad ordines Angelorum assumantur.
3. Praeterea, quantumcumque intellectus perficiatur lumine gratiae vel gloriae,
semper oportet quod intelligat sub lumine naturali: quia gratia non tollit naturam,
sed perficit. Sed lumen naturale in nobis est obumbratum respectu luminis
naturalis Angeli. Ergo homo semper magis obscure videbit quam Angelus. Sed
tota substantia gloriae est in visione. Ergo videtur quod homo nunquam pertingat
ad gloriam Angelorum.
4. Praeterea, quaecumque differunt in hierarchia, differunt et homines differunt
in hierarchia. Ergo videtur quod etiam in ordine; et ita homines non assumantur
ad ordines Angelorum.
5. Praeterea, quicumque est in ordine aliquo, habet actum illius ordinis. Sed
actus alicuius ordinis est custodire homines et mitti in ministerium, quod non
convenit animabus sanctis. Ergo videtur quod homines ad ordines Angelorum
non assumantur.
SED CONTRA est quod Dominus dixit Matth. 22, 30: quod «erunt sicut Angeli Dei
in caelo». Dionysius etiam dicit, quod homines Angelorum gloriam
sortiuntur. Gregorius etiam dicit in homilia de centum ovibus, quod homines
secundum diversitatem meritorum ad diversos ordines transferuntur.
|
|